160
1 Alio tempore, apud Sanctam Mariam de Portiuncula, considerans homo Dei (cfr. 2Tim 3,17), quod lucrum orationis per verba otiosa post orationem deflueret, contra lapsum otiosorum verborum (cfr. Mat 12,36) hoc remedium ordinavit dicens:
2 “Quicumque frater otiosum vel inutile verbum protulerit (cfr. Mat 12,35.36), teneatur statim dicere suam culpam et pro singulis otiosis semel dicere Pater noster (cfr. Mat 6,9-13).
3 Sic autem volo, ut si ipse prius se culpaverit de commisso, dicat Pater noster (cfr. Mat 6,9-13) pro anima sua;
4 si ab alio prius fuerit redargutus, animae redarguentis attribuat”.