57.
1 Post praedictum autem locum Sanctae Mariae obtentum a praefato abbate, ordinavit beatus Franciscus quod ibi fieret capitulum bis in anno, scilicet in Pentecoste et in Dedicatione Sancti Mi-chaelis.
2 In Pentecoste conveniebant omnes fratres apud Sanctam Mariam et tractabant qualiter melius possent regulam observare, atque constituebant fratres per diversas provincias qui populo praedicarent, et fratres alios in quis provinciis collocarent.
3 Sanctus autem Franciscus faciebat admonitiones reprehensiones et praecepta, sicut ei iuxta consilium Domini videbatur.
4 Omnia vero quae dicebat eis per verba, affectuose et sollicite operibus ostendebat.
5 Venerabatur praelatos et sacerdotes sanctae Ecclesiae atque seniores nobiles et divites honorabat, pauperes quoque intime diligebat eis viscerose compatiens, omnibusque se subditum exhibebat.
6 Cumque omnibus fratribus esset sublimior, unum tamen de fratribus secum morantibus constituebat guardianum suum et dominum, cui, ut effugaret a se omnem occasionem superbiae, obediebat humiliter et devote.
7 Humiliabat enim inter homines caput suum usque ad terram, ut inter sanctos et electos Dei mereretur in conspectu divino aliquando exaltari (cfr. Luc 14,11).
8 Admonebat sollicite fratres ut sanctum evangelium et regulam quem promiserant firmiter observarent, et maxime ut circa divina officia et ecclesiasticas ordinationes essent reverentes et devoti, audientes devote missam et Corpus Domini devotissime adorantes.
9 Sacerdotes quoque qui tractant veneranda et maxima sacramenta voluit singulariter a fratribus honorari, intantum ut ubicumque illos invenirent caput coram eis flectentes oscularentur manus eorum,
10 et cum ipsos equitantes invenirent, volebat ut oscularentur non solum manus eorum sed etiam pedes equorum super quos equitarent, propter reverentiam potestatis eorum.
58.
1 Admonebat etiam fratres ut nullum hominem iudicarent neque despicerent illos qui delicate vivunt et curiose ac superflue induuntur: nam Deus est noster et ipsorum Dominus potens illos ad se vocare et vocatos iustificare (cfr. Rom 8,30).
2 Dicebat etiam quod volebat ut fratres revererentur tales sicut fratres et dominos suos, quia fratres sunt in quantum ab uno creatore creati, domini sunt in quantum bonos adiuvant ad poenitentiam faciendam eis necessaria corporis ministrantes,
3 haec quoque dicens addebat: “Talis deberet esse fratrum conversatio inter gentes ut quicumque audiret vel videret eos glorificaret Patrem caelestem (cfr. Mat 5,16) et devote laudaret”.
4 Magnum namque desiderium eius erat ut tam ipse quam fratres sui talibus operibus abundarent pro quibus Dominus laudaretur, et dicebat illis: “Sicut pacem annuntiatis ore, sic in cordibus vestris et amplius habeatis.
5 Nullus per vos provocetur ad iram vel scandalum, sed omnes per mansuetudinem vestram ad pacem, benignitatem et concordiam provocentur.
6 Nam ad hoc vocati sumus ut vulneratos curemus, alligemus confractos (cfr. Ez 34,4) et erroneos revocemus.
7 Multi enim videntur nobis esse membra diaboli qui adhuc discipuli Christi erunt”.
59.
1 Arguebat praeterea pius pater fratres suos qui nimis erant sibi ipsis austeri, vigiliis, ieiuniis (cfr. 2Cor 11,27) et corporalibus exercitiis nimium insudantes.
2 Quidam enim se tam graviter affligebant ut cuncta in se carnis reprimerent incentiva, quod quilibet videbatur odire seipsum.
3 Quos vir Dei prohibebat, admonens eos benigne et rationabiliter reprehendens, atque ipsorum vulnera alligans salutarium vinculis praeceptorum.
4 Inter fratres vero qui ad capitulum veniebant nullus audebat negotia saecularia recitare, sed colloquebantur de vitis sanctorum patrum et quomodo melius et perfectius possent invenire gratiam Domini Iesu Christi.
5 Si qui autem de fratribus qui ad capitulum venerant aliquam tentationem vel tribulationem habebant, audiendo beatum Franciscum loquentem ita dulciter et ferventer, eiusque videndo paenitentiam, liberabantur a tentationibus et tribulationibus sublevabantur mirifice.
6 Compatiens namque loquebatur eis non ut iudex sed ut pater misericors filiis et medicus bonus infirmis, sciens cum infirmantibus infirmari (cfr. 2Cor 11,29) et cum tribulatis affligi.
7 Corripiebat nihilominus debite omnes delinquentes, atque contumaces et rebelles animadversione debita coercebat.
8 Expleto autem capitulo, benedicebat omnibus fratribus et ad singulas provincias singulos destinabat.
9 Quicumque ex ipsis spiritum Dei habebat et eloquentiam idoneam ad praedicandum, sive clericus sive laicus esset, dabat ei licentiam praedicandi.
10 Ipsi vero recipientes benedictionem illius cum magno gaudio spiritus, tanquam peregrini et advenae (cfr. 1Pet 2,11) ibant per mundum, nihil in via portantes nisi tantum libros in quibus possent dicere horas suas.
11 Ubicumque autem inveniebant sacerdotem, divitem vel pauperem, bonum vel malum, inclinantes se humiliter ei reverentiam faciebant
12 et quando erat hora hospitandi libentius erant cum sacerdotibus quam cum laicis saeculi.
60.
1 Quando vero apud sacerdotes hospitari non poterant, quaerebant magis spirituales et Deum timentes apud quos possent honestius hospitari, donec per singulas civitates et castra quae fratres visitare volebant, Dominus inspiravit aliquibus Deum timentibus ut illis pararent hospitia, quousque pro ipsis aedificata sunt loca in urbibus et in castris.
2 Dedit autem illis Dominus verbum et spiritum secundum temporis opportunitatem ad proferendum verba acutissima penetrantia corda iuvenum atque senum, qui relinquentes patrem et matrem (cfr. Mat 19,29) et omnia quae habebant sequebantur fratres, eorum religionis habitum assumendo.
3 Vere tunc separationis gladius missus est in terram (cfr. Mat 10,34), dum iuvenes veniebant ad religionem dimittentes parentes suos in faecibus peccatorum.
4 Illos tamen quos recipiebant ad ordinem ducebant ad beatum Franciscum suscepturos ab eo religionis habitum humiliter et devote.
5 Non solum autem viri sic convertebantur ad ordinem, sed etiam multae virgines et viduae, ad eorum praedicationem compunctae, secundum ipsorum consilium per civitates et castra monasterüs ordinatis recludebant se ad poenitentiam faciendam.
6 Quibus unus ex fratribus constitutus fuit visitator et corrector earum.
7 Similiter et viri uxorati et mulieres maritatae, a lege matrimonii discedere non valentes, de fratrum salubri concilio se in domibus propriis arctiori poenitentiae committebant.
8 Et sic per beatum Franciscum, sanctae Trinitatis cultorem perfectum, Dei Ecclesia in tribus ordinibus renovatur sicut trium ecclesiarum praecedens reparatio figuravit.
9 Quorum ordinum quilibet tempore suo fuit a summo pontifice confirmatus.