51.
1 Reversus est vir beatissimus Franciscus corporaliter ad fratres suos, a quibus, sicut dictum est, numquam spiritualiter recedebat.
2 Cauta et diligenti examinatione omnium acta perquirens, felici semper curiositate in subditis ferebatur, nihil impune relinquens, si quid minus recti deprehenderet perpetratum.
3 Et primo quidem spiritualia vitia decernebat, deinde diiudicabat corporalia, ad ultimum exstirpans occasiones omnes, quae peccatis solent aditum aperire.
4 Omni studio, omni sollicitudine custodiebat sanctam et dominam paupertatem, non patiens, ne quando ad superflua perveniret, nec vasculum in domo aliquod residere, cum sine ipso utcumque posset extremae necessitatis evadere servitutem.
5 Impossibile namque fore aiebat satisfacere necessitati et voluptati non obedire.
6 Cocta cibaria vix aut rarissime admittebat, admissa vero saepe aut conficiebat cinere, aut condimenti saporem aqua frigida exstinguebat.
7 O quoties per mundum ambulans ad praedicandum Evangelium Dei (cfr. Rom 1,1), vocatus ad prandium a magnis principibus, qui eum miro venerabantur affectu, gustatis parumper carnibus propter observantiam sancti Evangelii, reliquum, quod comedere videbatur, deponebat in sinu, manu ori adducta, ne quis posset perpendere quod agebat.
8 De potu vini quid dicam, cum nec ipsam aquam, desiderio sitis aestuans, ad sufficientiam libere pateretur?
52.
1 Accubitum vero suum (cfr. Cant 1,11), ubique receptus hospitio, nullis sinebat stramentis seu vestibus operiri, sed nuda humus, tunicula interposita, nuda suscipiebat membra.
2 Cum quandoque corpusculum suum somni beneficio recrearet, saepius sedens, nec aliter se deponens dormiebat, pro cervicali ligno vel lapide utens.
3 Cum comedendi aliquid suscitaretur, ut moris est, appetitus, vix acquiescebat illud postmodum manducare.
4 Accidit namque quadam vice, cum infirmitate gravatus aliquantulum pullorum carnium comedisset, resumptis utcumque corporis viribus, introivit Assisii civitatem.
5 Cumque pervenisset ad portam civitatis (cfr. Luc 7,12) , praecepit cuidam fratri qui cum eo erat, ut funem collo eius ligaret et sic eum quasi latronem per totam traheret civitatem, voce praeconis clamans et dicens: “Ecce, videte glutonem, qui impinguatus est carnibus gallinarum, quas vobis ignorantibus, manducavit”.
6 Accurrebant proinde multi ad tam ingens spectaculum, et ingeminatis suspiriis collacrimantes, aiebant: “Vae nobis miseris, quorum vita tota versatur in sanguine, et in luxuriis et ebrietatibus corda et corpora enutrimus”.
7 Sicque compuncti corde (cfr. Act 2,37), ad melioris vitae statum tanto provocabantur exemplo.
53.
1 Multa quoque in hunc modum saepissime faciebat, ut et se ipsum perfecte contemneret et ad honorem perpetuum caeteros invitaret.
2 Factus erat sibi tamquam vas perditum (cfr. Ps 30,13), nullo timore, nulla sollicitudine pro corpore oneratus, strenuissime obiciebat ipsum contumeliis, ne ipsius amore temporale aliquid concupiscere cogeretur.
3 Verus sui contemptor omnes seipsos contemnere verbo et exemplo utiliter instruebat.
4 Quid enim? Magnificabatur ab omnibus (cfr. Luc 4,15) et laudabili iudicio efferebatur a cunctis, sed solus ipse se vilissimum reputabat, solus se ardentissime contemnebat.
5 Saepe namque ab omnibus honoratus, dolore nimio sauciabatur et favorem humanum pro foribus arcens, faciebat sibi e regione ab aliquo exprobrari.
6 Vocabat quoque ad se fratrem aliquem, dicens ei: “Per obedientiam tibi dico, ut mihi duriter iniurieris et contra istorum mendacia vera loquaris”.
7 Cumque frater ille, licet invitus, eum rusticum, mercenarium et inutilem diceret, subridens et applaudens plurimum, respondebat:
8 “Benedicat tibi Dominus! (Num 6,24)”, quia verissima loqueris; talia enim decet audire filium Petri de Bernardone!”. 9 Sic loquens nativitatis suae humilia primordia recolebat.
54.
1 Nam ut se perfecte contemptibilem demonstraret et verae confessionis exemplum caeteris exhiberet, cum in aliquo delinquebat, non erubescebat illud in praedicatione coram omni populo confiteri.
2 Imo si forte sinistra cogitatione de aliquo tangeretur, vel casu quoddam invectionis emitteret verbum, statim cum omni humilitate illimet, de quo sinistrum quidpiam cogitaverat vel dixerat, peccatum confitens, ab eo veniam postulabat.
3 Totius innocentiae conscientia testis non sinebat eum quiescere, omni sollicitudine (cfr. 2Cor 8,7) se custodiens, donec vulnus mentis mulcendo sanaret.
4 In omni certe genere notabilium proficere, non prospici cupiebat, modis omnibus fugiens admirationem, ne umquam incurreret vanitatem.
5 Heu nobis, qui sic te amisimus, digne pater, totius beneficientiae ac humilitatis exemplar: iusto quippe iudicio (cfr. Deut 16,18) amisimus, quem habentes cognoscere non curavimus!