62.
1 Tempore illo in quo, sicut dictum est, venerabilis pater Franciscus volucribus praedicavit, civitates et castella (cfr. Mat 9,35) circuiens et ubique benedictionem semina spargens, ad civitatem Esculanam applicuit.
2 In qua cum verbum Dei more solito ferventissime loqueretur, immutatione dexterae Excelsi (Ps 76,11), tanta gratia et devotione pene universus populus est repletus, ut ad audiendum et videndum eum anhelantes omnes se invicem conculcarent (cfr. Luc 12,1).
3 Nam et triginta viri, clerici et laici, tunc temporis ab ipso sanctae religionis habitum susceperunt.
4 Tanta erat fides virorum et mulierum, tanta devotio mentis erga sanctum Dei, ut felicem se pronuntiaret qui saltem vel vestimentum eius (cfr. Mat 21,8) contingere potuisset.
5 Ingrediente ipso aliquam civitatem, laetabatur clerus, pulsabantur campanae, exsultabant viri, congaudebant feminae, applaudebant pueri, et saepe, ramis arborum sumptis, psallentes obviam ei procedebant.
6 Confundebatur haeretica pravitas, extollebatur fides Ecclesiae, et fidelibus iubilantibus, haeretici latitabant.
7 Nam tanta in eo apparebant insignia santitatis, quod nemo se illi audebat verbis opponere, cum ad ipsum solummodo respiceret frequentia populorum (cfr. Num 27,22).
8 Inter omnia et super omnia fidem sanctae Romanae Ecclesiae servandam, venerandam et imitandam fore censebat, in qua sola salus consistit omnium salvandorum.
9 Venerabatur sacerdotes et omnem ecclesiasticum ordinem nimio amplexabatur affectu.
63.
1 Offerebant ei populi panes ad benedicendum, quos longo tempore reservantes, ad eorum gustum a diversis aegritudinibus sanabantur.
2 Sic et multoties fide maxima freti eius tunicam incidebant, ut quasi nudus aliquando remaneret.
3 Et quod magis est admirandum, si rem aliquam manu tangeret sanctus pater, per eam etiam nonnullis sanitas reddebatur.
4 Nam cum mulier quaedam, in partibus Aretii villulam quamdam inhabitans, gravida esset, veniente tempore partus, in pariendo diebus pluribus laboravit, sicque incredibili attrita dolore, nec mors nec vita sibi aliquatenus praestabatur.
5 Vicini et cognati eius audierant (cfr. Luc 1,58) beatum Franciscum per viam illam fore ad quamdam eremum transiturum.
6 Exspectantibus autem illis (cfr. Act 28,6), accidit beatum Franciscum ad dictum locum per aliam viam (cfr. Mat 2,12) transire: iverat enim eques, eo quod erat debilis et infirmus.
7 Sed perveniente ipso ad locum, per quemdam fratrem, nomine Petrum, equum remisit ad illum virum, qui sibi eum concesserat intuitu charitatis.
8 Frater Petrus, reducens equum, per viam illam transivit, in qua mulier torquebatur.
9 Quem videntes viri terrae illius, festini cucurrerunt ad eum, putantes ipsum esse beatum Franciscum; sed cognoscentes ipsum non esse, tristati sunt valde (cfr. Mat 18,31) nimis.
10 Tandem coeperunt quaerere inter se (cfr. Luc 22,23) si posset res aliqua inveniri, quam manu tetigisset beatus Franciscus.
11 Cumque in his diu quaerendo facerent moram (cfr. Mat 24,48), demum invenerunt freni habenas, quas ipse manu tenuerat equitando, extrahentesque frenum ex equi ore, cui sanctus pater insederat, posuerunt supra mulierem habenas, quas propriis manibus contrectaverat ipse; quae incontinenti, remoto periculo, cum gaudio peperit et salute.
64.
1 Gualfreducius, Castrum Plebis inhabitans, homo religiosus, timens et colens Deum cum omni domu sua (cfr. Act 10,2), chordam apud se habebat, qua beatus Franciscus quandoque succinctus fuerat.
2 Accidit autem, ut in terra illa viri multi et mulieres non paucae variis infirmitatibus et febribus laborarent.
3 Ibatque praedictus vir per infirmantium domos, et intincta chorda in aqua, vel ex piis ipsius aliquid commiscens in ea, dabat bibere patientibus, et ita in Christi nomine (cfr. 1Pet 4,14) sanitatem consequebantur omnes.
4 Haec autem in absentia beati Francisci fiebant, et his multo plura, quae a nobis non possent sermone longissimo aliquatenus explicari.
5 Verum de iis, quae per eius praesentiam operari dignatus est Dominus Deus noster (cfr. Ps 98,9), pauca quaedam huic operi breviter inseremus.