106
1 Erat in Marchia Anconitana saecularis quidam, sui oblitus et Dei nescius, qui se totum prostituerat vanitati.
2 Vocabatur nomen eius Rex versuum, eo quod princeps foret lasciva cantantium et inventor saecularium cantionum.
3 Ut paucis dicam, usque adeo gloria mundi extulerat hominem, quod ab imperatore fuerat pomposissime coronatus.
4 Cum itaque sic in tenebris ambulans (cfr. Ioa 8,12) iniquitatem traheret in funiculis vanitatis (cfr. Is 5,18), miserata divina pietas miserum co-gitat revocare, ne pereat qui abiectus erat (cfr. 2Re 14,14).
5 Occurrunt sibi invicem divina providentia (cfr. Sap 5,17) beatus Franciscus et ipse ad quoddam monasterium pauperum inclusarum.
6 Venerat illuc beatus pater ad filias cum sociis suis; venerat ille ad quamdam suam consanguineam cum sodalibus multis.
7 Facta autem manu Dei super (cfr. Ps 79,18) illum, videt corporeis oculis sanctum Franciscum duobus transversis ensibus valde fulgentibus in modum crucis signatum, quorum unus a capite ad pedes, alius a manu in manum per pectus transversaliter tendebatur.
8 Non noverat ipse beatum Franciscum, sed tanto monstrato miraculo, mox cognovit eumdem.
9 Subito autem stupefactus ad visum, incipit vel in longum meliora proponere.
10 Beatus vero pater cum primo praedicaret communiter omnibus, gladium verbi Dei (cfr. Heb 4,12) transvertit in hominem.
11 Seorsum namque de saeculi vanitate et mundi contemptu dulciter commonet illum, ac deinde transverberat cor illius divina comminando iudicia.
12 Respondit ille continuo: “Quid opus est plura serere verba? Veniamus ad facta. Tolle me ab hominibus et Magno me Imperatori restitue!”.
13 Altera die induit eum sanctus, et ad Domini pacem (cfr. Is 26,12; Ps 84,9) reductum fratrem Pacificum nominavit.
14 Huius conversio eo magis aedificatoria fuit multorum, quo latior fuerat vanorum turba sodalium.
15 Gaudens societate beati patris, frater Pacificus sentire incipit quas nondum senserat unctiones.
16 Iterato namque videre permittitur quod aliis velabatur.
17 Aspexit enim post pauca magnum signum Thau super frontem (cfr. Ez 9,4; Apoc 7,3) beati Francisci, quod diversicoloribus circulis pavonis pulchritudinem praeferebat.