113
1 Solebat autem non castos oculos aenigmate tali configere (cfr. 1Cor 13,12; Ps 118,120):
2 “Rex praepotens duos ad reginam successive nuncios misit.
3 Redit primus, et tantum verba verbis reportat.
4 Siquidem sapientis oculi in capite (cfr. Qo 2,14) fuerant, nec prosilierant quoquam.
5 Redit alius, et post brevia verba quae refert, longam de dominae pulchritudine texit historiam: “Vere, domine, vidi pulcherrimam mulierem. Felix, qui fruitur!”.
6 At ille: “Serve nequam (cfr. Mat 18,32), in sponsam meam oculos impudicos egisti? Liquet quod emere volueris rem prospectam subtiliter”.
7 Iubet revocari primum et ait: “Quid tibi de regina videtur?”
8 Et ille: “Optime quidem, quoniam silenter audivit, respondit sagaciter”.
9 “Et nihil”, inquit, “formositatis inest?”.
10 “Tuum”, ait, “domine mi, sit hoc inspicere: meum fuit verba proferre”.
11 Fertur a rege sententia: “Tu”, inquit, “oculis castus, esto in camera corpore castior! hic vero exeat domum, ne polluat thalamum!”.
12 Dicebat autem beatus pater: “Ex nimia securitate minus cavetur hostis.
13 Diabolus si de suo capillum potest habere in homine, cito illum excrescere facit in trabem.
14 Nec si per multos annos deicere non potuit quem tentavit, moram causatur, dummodo sibi cedat in fine.
15 Hoc est enim opus suum, nec est ad alia die noctuque sollicitus”.