1 Quoniam, juxta mensuram zeli quem habebat continue ad perfectionem religionis, oportebat esse in eo tristitiam, si quando audiret vel videret quidquam imperfectionis in ipsa, 2 cum coepisset intelligere quod aliqui fratres dabant malum exemplum in religione, et quod fratres jam a summo apice professionis suae coeperant declinare, 3 tactus nimio dolore cordis intrinsecus (cfr. Gen 6,6), quadam vice in oratione dixit ad Dominum: “Domine, recommendo tibi familiam quam dedisti mihi!”.
4 Et statim dixit illi Dominus: “Dic mihi, o simplex et idiota homuncio, quare tantum contristaris, cum aliquis frater exit de religione, et cum fratres non ambulant per viam quam tibi ostendi (cfr. 3Re 8,36)? 5 Item dic mihi quis plantavit hanc fratrum religionem? Quis converti facit hominem ad paenitentiam? Quis dat virtutem perseverandi in ea? Nonne ego? 6 Ego non elegi te pro homine litterato et eloquente super familiam meam, quia nec te, nec illos qui erunt veri fratres et veri observatores regulae quam dedi tibi volo ambulare per viam scientiae et eloquentiae. 7 Sed elegi te simplicem et idiotam, ut scire valeas, tam tu quam alii, quoniam vigilabo super gregem meum; et posui te signaculum(cfr. Ier 1,12) ipsis, ut opera quae ego operor in te, ipsi in te debeant operari. 8 Qui enim ambulant per viam quam tibi ostendi (cfr. 3Re 8,36), habent me et abundatius habebunt (cfr. Ioa 10,10); qui vero per aliam viam ambulare voluerint, etiam id quod videntur habere auferetur ab eis (cfr. Mat 25,29). 9 Quapropter dico tibi, ne tantum de cetero contristeris; sed age quod agis, operare quod operaris: quoniam in caritate perpetua(cfr. Ier 31,3) plantavi religionem fratrum. 10 Unde scias quia tantum diligo ipsam quod si quis fratrum,reversus ad vomitum (2Pet 2,22; Prov 26,11), morietur extra religionem, alterum remittam in religionem, qui vice ipsius habeat coronam ejus; et si non esset natus(cfr. Mat 26,24) faciam ipsum nasci. 11 Et ut scias quoniam vitam et religionem fratrum spontanee diligo, ponatur quod in tota religione non remanerent nisi tres fratres, adhuc ipsa erit mea religio et ipsam in perpetuum non relinquam”.
12 Et iis auditis remansit ejus animus mirabiliter consolatus; 13 Et licet, prae nimio zelo quem semper habebat ad perfectionem religionis, ex toto se continere non posset quin vehementer contristaretur, cum audiebat aliquid imperfectionis fieri per fratres de quo malum exemplum vel scandalum oriretur,14 tamen, postquam fuit taliter a Domino confortatus, revocabat ad memoriam illud psalmi: “Ego juravi et statui custodire justitias (cfr. Ps 118,106) Domini et servare regulam quam ipse Dominus dedit mihi et illis qui me voluerint imitari. 15 Ipsi etiam fratres omnes obligaverunt se ad hoc sicut ego. Et ideo, postquam dimisi officium fratrum propter infirmitates meas et, alias causas rationabiles, non teneor amodo nisi orare pro religione et bonum exemplum (cfr. Tit 2,7) fratribus exhibere. 16 Nam illud a Domino habui et scio in veritate quoniam si me non excusaret infirmitas, majus adjutorium quod possim religioni impendere est ut quotidie vacem orationi pro ea ad Dominum, qui ipsam gubernet, conservet et protegat. 17 In hoc enim me Domino et fratribus obligavi ut si quis fratrum meo malo exemplo perierit, volo pro ipso teneri Domino reddere rationem (cfr. Mat 12,36)”.
18 Haec verba intra se loquebatur ad quietandum cor suum et ipsa etiam fratribus in collatione verborum et in capitulis saepius explicabat.
19 Unde si quis frater aliquando dicebat ei ut deberet se intromittere de regimine ordinis, ipse respondebat, dicens: “Fratres habent regulam suam et juraverunt servare eam, 20 et ut non habeant excusationem super me, postquam placuit Domino me statuere ut essem praelatus eorum, coram ipsis juravi eam similiter observare. 21 Unde ex quo fratres sciunt quid debent facere, quid etiam evitare, non restat nisi ut operibus eos doceam, quoniam ad hoc datus sum eis in vita mea et post mortem”.