134
1 Dicebat autem fratribus saepe: “De omni eo quod peccator potest, nemo sibi debet iniquo plausu blandiri.
2 Peccator”, ait, “ieiunare potest, orare, plangere, carnem propriam macerare.
3 Hoc vero non potest: Domino suo fidelis exsistere.
4 Itaque in hoc gloriandum est, si suam Deo gloriam reddimus (cfr. Sir 35,10; Ioa 9,24), si fideliter servientes, ipsi quidquid donat adscribimus.
5 Maior hominis inimicus caro est; nihil recogitare novit ut doleat, nihil ut timeat praevidere.
6 Studium eius abuti praesentibus.
7 Quod autem peius est, ipsa”, inquit, “sibi usurpat, ipsa in suam gloriam transfert quod non sibi, sed animae datum est.
8 Ipsa de virtutibus laudem, de vigiliis et orationibus favorem carpit extrinsecum.
9 Nihil animae relinquens, quaerit et de lacrimis obolum”.