1 Quodam tempore, cum beatus Franciscus coepisset habere fratres, et maneret cum eis apud Rigum Tortum, prope Assisium, 2 accidit ut quadam nocte, quiescentibus omnibus fratribus, circa medium noctis, exclamaret unus ex fratribus, dicens: “Morior! morior!”. Stupefacti autem et territi fratres evigilaverunt omnes. 3 Et exsurgens beatus Franciscus, dixit: “Surgite, fratres, et accendite lumen!”. Et, accenso lumine, dixit: “Quis est ille qui dixit morior?”. 4 Respondit ille frater: “Ego sum”. — Et ait illi: “Quid habes, frater? Quomodo moreris?”. — At ille ait: “Morior fame!”.
5 Tunc beatus Franciscus statim fecit apponi mensam, et sicut homo plenus caritate et discretione, comedit cum eo ne verecundaretur comedere solus; et de voluntate ipsius omnes etiam alii fratres pariter comederunt.
6 Nam ille frater et omnes alii noviter erant conversi ad Dominum et ultra modum sua corpora affligebant. 7 Et post comestionem dixit beatus Franciscus ceteris fratribus: “Fratres mei, ita dico vobis quod unusquisque consideret naturam suam, quia licet aliquis vestrum sustentari valeat pauciori cibo quam alter, nolo tamen quod ille qui indiget majori cibo nitatur imitari illum in hoc, 8 sed naturam suam considerans tribuat corpori suo necessitatem suam, ut sufficiat servire spiritui. Sicut enim a superfluitate comestionis quae obest corpori et animae tenemur nobis cavere, ita etiam a nimia abstinentia, immo magis, quoniam Dominus misericordiam vult et non sacrificium (cfr. Os 6,6; Mat 9,13; 12,7). 9 Et ait: Carissimi fratres, hoc quod feci, videlicet quod propter caritatem fratris mei comedimus pariter cum eo, ne verecundaretur solus comedere, magna necessitas et caritas facere me coegit, sed dico vobis quod de cetero nolo ita facere, quia non esset religiosum, nec honestum: 10 sed volo et praecipio vobis ut quilibet secundum nostram paupertatem suo corpori satisfaciat, sicut ei necesse fuerit”.
11 Nam primi fratres, et alli qui venerunt post ipsos usque ad magnum tempus, affligebant corpora sua ultra modum cum abstinentia cibi et potus, vigiliis, frigore, asperitate indumenti et labore (cfr. 2Cor 11,27) manuum suarum; portabant subtus ad carnem circulos ferreos et loricas et fortissima cilicia; 12 propter quod sanctus pater, considerans quod hac occasione fratres poterant infirmari, et aliqui jam in parvo tempore erant infirmati, prohibuit in quodam capitulo ut nullus frater portaret subtus ad carnem nisi tunicam.
13 Nos vero qui cum eo fuimus (cfr. 2Pet 1,18)testimonium perhibemus (cfr. Ioa 21,24) de ipso quod licet toto tempore vitae suae circa fratres esset discretus et temperatus, ita tamen quod ipsi fratres in cibis et aliis rebus nullo tempore deviarent a modo paupertatis et honestatis nostrae religionis, 14 ipse pater sanctissimus nihilominus, a principio suae conversionis usque ad finem vitae suae, corpori suo fuit austerus, quamvis naturaliter esset debilis et in saeculo non posset vivere nisi delicate.
15 Unde, quodam tempore, considerans quod fratres jam excedebant modum paupertatis et honestatis in cibis et in omnibus rebus, in quadam sua praedicatione, quam fecit aliquibus fratribus in persona omnium fratrum, dixit: 16 “Non putant fratres quod corpori meo necessaria esset pietantia; sed, quia oportet me esse formam et exemplum omnium fratrum, volo uti et esse contentus paucis et pauperculis cibis, et omnibus rebus aliis uti secundum paupertatem, atque sumptuosa et delicata penitus abhorrere”.