.
1 Exterus est, ubi civis erat; vestigia cuius
Nuper adorarunt, caput eius nunc colaphizant
Sutores et carnifices. Iniuria quem non
Tanta molestaret, nullo causata reatu?
5 Sed quidquid faciant, Franciscus ad omnia constans
Perstat et aequanimis, quem nulla molestia, nullus
Incurvare potest furor, inferrique benigno
Passio tanta nequit, quin sit patientia maior.
Ipsemet accurrit pater, opprobriisque flagella
10 Addit eumque ligat quasi furem vel furiosum,
Recluditque domi; nec tractat amicius hoste.
Non tamen intendit poenas inferre nocivas,
Immo quibus castiget eum; sed in istud agendo
Errat, et in foveam caecus iubet ire videntem.
15 Haec duo summe nocent: dolus hostis et error amici.
Vana relinquenti Francisco plurimus obstat
Error amicorum, qui tanta pericula passo
Praecludunt aditum patriae portumque salutis.
Prae cunctis pater eius eum sublime volantem
20 Ingressumque vias Domini, quibus astra petuntur,
Et verbis et verberibus revocare laborat,
Virtuti poenas vitioque salaria spondens.
Franciscum nec verba movent, nec verbera frangunt;
Propositumque patris tali sermone refellit:
25 “Quid mihi vis, decepte pater? Repetamne Charybdim,
Quam semel evasi? Vis ut, qui vivere possum,
Interitum subeam? Vis ut, qui caelibe possum
Libertate frui, lethaeo carcere damner?
Non decet ut generes inferno, quem generasti
30 Mundo; constaret nimii generatio carnis,
Si generaretur per eam corruptio mentis.
Scis equidem quod in exsilio consistimus omnes,
Inde viam facimus, patriamque requirimus; estque
Exsilium mundus, via tempus, patria caelum.
35 Ergo quam graviter delinquis, cuius abusu
Exsilium patriae praeponitur et via metae!
Cur thesaurizas, ubi vix habitabis ad horam?
Ad quod opus tot quseris opes? Vergente senecta,
Expliciente via, cumulare viatica stultum est.
40 Nam quod habere iuvat, habuisse pigebit: habere
Est brevis utilitas; habuisse perennis egestas.
Ergo, ne quid agas in detrimenta salutis,
Parce magisteriis erroris, et indue formam
Discipuli: fugienda prius sunt prospera mundi,
45 Quam fugiant; dum tempus habes, mundoque Deoque
Te recolas non posse frui; mundumque relinquens
Supplantes illum, ne supplanteris ab illo.
Cum nihil inconstans fidei mereatur honorem
Nullaque mundanis insit constantia rebus,
50 Ex huiuscemodi tibi sit fiducia tamquam
Nulla; sed in Domino potius confide: beatus
Vir qui confidit in eo, quia non patietur
Defectum cuiusque boni vivetque per aevum.
Inde mihi placuit mundana relinquere; saltem
55 Exemplo doceare mei! Si gloria mundi
Sit tua, si totus soli tibi supplicet orbis,
Ut facias silicesque loqui picasque silere,
Hoc totum tibi non poterit praestare salutem.
Instat enim suprema dies, quae cuncta repente
60 Surripiet demetque tibi; nudusque redibis
Inferiusque cades, quo plus sublime volasti.
Forte iugum Domini non lene putabis onusque
Non leve, praesertim quia deliciosus es? Absit!
Mundi delicias poteris desuescere, Christi
65 Assuescendo vias; usus dediscitur usu”.
Talia dicentem non inde remissius arctat,
Sed magis astringit patris irrepressa severi
Asperitas, monitusque sacros audire recusat.
Pessimus errorum ruditas ignara doceri;
70 Perversam non ingreditur sapientia mentem.
Sic proprios fines transcendit iniqua potestas,
Et non recta volens, vult cogere recta volentem
Esse sibi similem, sed arenae semina mandat.
Istud enim cavit naturae cura benignae,
75 Ne qua voluntatem mutare coactio possit.
Hoc in Francisco liquet exemplariter, in quem
Omnia conspirant: patriae derisio, patris
Ira, flagellorum districtio, carceris horror,
Et matris lacrimae. Per tanta resistitur uni
80 Monstra viro, quem, ne volet ad caelestia liber,
Tot nituntur ad haec terrena reducere vinctum.
Sed quadruplex virtus conquadrans eius ad omnes
Incursus animam, nulla sinit arte moveri,
Totque nihil faciunt secus adversantia, quam si
85 Formicae totidem montem transferre pararent.
At quia tentari nemo permittitur ultra
Posse, Dei nutu nati miserata labores
Materna pietate parens, absente marito,
Adstrictum vinclis emancipat. Ille recedit,
90 Non tamen ut profugus, nec enim procul aufugit, immo
Ad cellam laetus redit incolumisque propinquam,
Unde verecundum patris exturbaverat ira.
Percipiens pater in reditu quod solverit uxor
Vincula Francisci, pietatem damnat apertam
95 Ut scelus occultum, rixisque strepentibus auras
Implet et uxorem blasphemat turpis honestam.
Protinus arrepto repetens sacra limina cursu,
Vincula Francisco parat et tormenta minatur.
Ille metu vacuus: “Pater, immo vitrice”, dixit,
100 “Ut quid vincla paras, ut quid tormenta minaris?
Tormentis vinclisque tuis non frangar; uterque
Malleus incassum gelido dat verbera ferro.
O saevi scelerata patris dementia! Me vis
Fallere, me speras seducere fata minando?
105 Non potero falli, seduci, fata subire;
Adstat namque mihi veritas, via vitaque Christus
A dextris, ne commovear. Nec supplico quod tu
Parcas, sed facias bene pugnans ut bene pugnem.
Nonne Deo plus quam tibi debeo? Vis ut omittam
110 Propter te mandata Dei? Tu me genuisti;
Ipse magis fecit, quia vitam contulit; Ipse
Fecit nos et non ipsi nos; Ipse redemit
In cruce suspensus, salvabit in aethere regnans
Non omnes, sed quos opus indicat esse fideles.
15 Estque fides humana Deo res debita, cuius
Omnes plasma sumus; omnis qui credit in illum
Non confundetur, sed refert quomodo credat.
Esse potest aliquis non mente sed ore fidelis,
Aut e converso: sit utroque; nec inde sequetur
120 Quod sit vera fides, in eis completa duobus.
Si quis enim plene velit esse fidelis, oportet
Ut ferat in manibus animam, fideique probandae
Attestetur opus. Quid consulis ergo gerendum?
Per quod opus potero me demonstrare fidelem?
125 Insistamne foris, circumveniamque fideles,
Ut soleo, nunc emptor opum, nunc venditor: emptor
Omnia depretians, et venditor omnia laudans?
Ars mercatorum dolus et fallacia: damno
Alterius sibi lucra facit, vix parcit amico,
130 Vix etiam fratri. Quem proximus ergo dolosum
Sentit, eumne Deo censebimus esse fidelem?
Absquefide nemo salvatur: ut ergo sit in me
Consummata fides et completiva salutis,
Acquisita dolis possessio sit procul a me!
135 Perfectae fidei mihi proveniente talento,
Nil in quo delecter habet topazius, aurum
Argentumve; super topazion et super aurum
Et super argentum desidero tale talentum.
Tu, si vis, credas; si vis, incredulus esto!
140 Me, qui gustavi divinae mel pietatis,
A caritate Dei, cuius perfectio vera
In Christo Iesu consistit, non homo sive
Angelus avellet, non princeps sive potestas,
Non spes sive timor, non celsum sive profundum,
145 Non mors seu vita, non instans sive futurum!”.
Talia Franciscus rigido pronuntiat ore.
Cuius ut omnino videt irrevocabile votum,
Ad diversa pater se transfert, et revocare
Personam nequiens vult extorquere monetam.
150 Aera, fimo minus appretians, immissa fenestrae
Tollit Franciscus patrique resignat avaro.
Nec desistit adhuc saevus pater, immo paterni
Immemor affectus, nato quia summa petenti
Ima negat, patremque Deum cupientis habere
165 Abnuit ulterius dici pater, et quia Christo
Mente cohaerendo Christi studet esse coheres,
Heredem non posse sibi succedere censet;
Pontificisque domum compellit adire repletam
Civibus, in quorum conspectu censibus, agris
160 Et patriis domibus iurique renuntiet omni.
Francisci virtus, patris indignata furori,
Non modo praedictis omnino renuntiat, immo
Ex eius dono ne quid videatur habere,
Circa se palpat zonamque recingit, et omnes
165 Exutus vestes etiam femoralia ponit.
Stat sine veste palam nudoque simillimus Adae;
In causa tantum distat status huius et eius:
Suffert iste libens, quod sustulit ille coactus;
Suffert hic propter meritum, quod sustulit ille
170 Propter delictum; tamen hic punitur ut ille.
Sed secus: eius enim patuere pudenda, sed huius
Nulla pudenda patent. Quid enim caro nuda pudendum
Offerret, cuius animam vestivit honestas?
Quae fuit haec virtus? Mundum contemnere, mundo
175 Reddere se contemptibilem, rerumque suarum
Personaeque suae nullis insistere curis.
Irrisiva pati commenta, relinquere patrem
Terrenum propter caelestem. Tot facienti
Ardua virtuti nomen non sufficit unum?
180 Admirans tantae virtutis episcopus ausum,
Surgit, et exutum blandis amplectitur ulnis
Et circumponit chlamydem, votisque favorem
Spondet et exsequitur rebus promissa secundis.
Sic Franciscus opes et vestimenta resignans
185 Nilque tenere volens per quod teneatur ab hoste,
Iam nihil in mundo praeter caeleste requirit,
Et licet in terris exsistens, civibus haeret
Aethereis plus quam terrestribus, aethereusque
In terris languet, terrestris in aethere vivit,
190 Mente colens caelos potius quam corpore terras.
Iamque Deum videt in speculo, facieque videret
Adfaciem, si grossities intersita carnis
Inclusae sineret animae procedere visum.
Nudus abit coram patre, coram praesule, coram
195 Omnibus Assisii concivibus. At quia, cum sit
Humidus in summo nullique resistat agenti,
Cunctis mutatur contrarietatibus aër:
Non est ambiguum quin corpora nuda secundum
Formas immutet quibus immutatur et ipse;
200 Nostra nec assiduos patitur complexio motus.
Inde, licet fervens, considerat hanc rationem,
Seque sciens non posse diu subsistere nudum,
Suscipit oblatas veteres a paupere vestes.
Nil nisi semet habens abit, utque repatriet exsul
205 Exsulat in patria, nullo cogente, sed ultro;
De felice miser, factus de divite pauper,
Immo de misero felix, de paupere dives.
Iamque fenestratos de sago gestat amictus,
Qui vestes gestare novas de vellere molli
210 Arte laboratas solet, et mutare secundum
Tempore cindatis pennas cindataque pennis.