1 Recta resistendi vitiis praecepta docente
Francisco, fatis animas exponere iussi,
In tria sex abeunt mundi confinia, bini
Et bini. Franciscus eis benedicit, et ipse
5 In quartum contentus abit cum milite solo.
Praelia quis numeret quibus, in diversa profecti,
Virtutum pedibus vitiorum colla prementes,
Contrivere caput serpentis ubique reperti,
Omnes ad mortem peccati fune trahentis?
10 Sed quos Franciscus tenere dilexerat, aegre
Passus abesse diu, rogat ut per climata mundi,
Dispersos qui discipulos collegit in unum
Matris ad exsequias, sparsos quoque congreget istos.
Vota viri movere Deum; simul et semel omnes
15 Et sine condicto redeunt, quos Spiritus idem
Colligit in punctum longo licet orbe remotos
Mirari non sufficiunt, quae causa reverti
Tam subito compellat eos; Franciscus et ipse
Obstupet effectum cui causam praebuit orans.
20 Visibus alternis hi gaudent huius, hic horum,
Et quid pertulerint in itu redituque loquuntur.
Innocuos victus et spiritualia fratrum
Gaudia zelantes nullo turbata tumultu,
Quatuor accedunt diversi, qui sub eodem
25 Arma capessentes ductore, nocivaque mundi
Blandimenta sequi renuentes, bella malignis
Indicunt furiis stolidaeque silentia carni.
Cum tot apostolici numerum complente senatus
Francisco sociis, rumor diffunditur; et sunt
30 Tempora qui dicant instare novissima mundi,
Cuius inauditus finem praenuntiet Ordo.
Sed cor Francisci dilatant gaudia, quando
Quilibet accedens vitiis indicere bellum
Aggreditur; non conditio, fortuna vel aetas
35 Ulla recusatur: veniens admittitur omnis
Et sine delectu, bonus et malus, altus et imus,
Rusticus et miles, ignobilis et generosus,
Clericus et laicus, rudis et discretus, egenus
Et dives, servus et liber, sanus et aeger;
40 Affectuque pio Franciscus suscipit omnes.
Eius eos documenta trahunt, exemplaque vitae
Irreprehensibilis verbis adhibentia pondus.
Neve per ambages eius doctrina vagetur,
Fratribus instituit praesentibus, unde futuris
45 Eniteat quid agant, quidquid decrevit agendum,
In scriptis redigens, Evangeliique tenore
Sic fieri debere docens. Ne vero videri
Possit inauditi temerarius Ordinis auctor
Et quasi praesumens de se nimis ardua, quidquid
50 Dictat apostolico vult perpetuare registro.
Cumque gubernaret pater illustrissimus orbem,
Qui privative nocuus, proprieque vocari
Utilis Ecclesiae meruit pater, ardua calcans,
Pressa levans, reges terrae qui nominis umbra
55 Terruit, Ecclesiae mundum subiecit, et ensem
Caesaris ense Petri domuit, memorandus in aevum;
Tanti Francisco placuit patris auspice ductu
Consilioque super dictis procedere rebus;
Quoque statutorum gravitas authentica summam
60 Perpetuet, Romam proficiscitur, a memorato
Patre petiturus, ut discutiendus ab ipso
Sedis apostolicae novus impetret Ordo favorem.
Aggrediensque viam, quosdam de fratribus ipsis
Assumit comites. Quibus ingredientibus Urbem,
65 Exsistens vir sanctus ibi, Guido nomine, praesul
Assisii, quaerit quae Romam causa videndi
Ipsos impulerit, perpensaque complacet illi
Causa: timebat enim ne se transferre pararent;
Consiliumque suum rebus concedit agendis.
70 Deinde Sabinensis pater, antistesque Iohannes
De Sancto Paulo, quo nullum curia de tot
Magnis totque bonis maiorem vel meliorem
Tunc habuit, clementer eos confortat, honeste
Suscipit, humane tractat, gratanter honorat.
75 Sed metuens ne forte cadant humanitus; ex quo
Ordinis exciderit novitas et fervor in auras
Exspirans evanuerit, suadere laborat
Ut non circumeant nostri contagia saecli,
Immo monasterii latebras eremive subintrent.
80 Franciscus: “Quid”, ait, “vir magne, vir inclyte, claustris
Aut eremis haerere mones, quos publica mundi
Cura petit? Qui nec tantummodo ferre tenemur
Pro nobis, verum pro fratribus arma tuendis,
Vis ut omittamus medicinam pestibus orbis
85 Ferre salutiferam, soli salvere volentes?
Communi propriam scelus est praeferre salutem;
Sed reparare reos et condescendere lapsis
Hic meus est labor, haec mea crux quam baiulo; Christum
Sic affecto sequi, nec eum secus esse sequendum
90 Ex ipsis Evangelii considero verbis”.
Tanto Francisci motus fervore Iohannes,
Ad faciem Papae, quem consultare volebat,
Introducit eum: fratres comitantur euntem.
Adventusque sui causas referentibus aptas
95 Provenit ex facili Papae favor; omnia cedunt
Ad votum, nullamque ferunt omnino repulsam.
Sic impetrato quidquid duxere petendum,
Restat ut abscedant, et Papa licentiat ipsos
Et benedicit eis, iniungens ut gradiantur
100 Quo passu coepere gradi, terrasque per omnes
Doctrinam Christi promulgent, et vitiorum
Fluctibus absorptos virtutum nave reportent.
Vere Franciscum summo divina favore
Gratia prosequitur, cuius succedere dono
105 Miratur sibi tam propere tot prospera. Iure
Iurando fecit Deus illum crescere; non est
Inventus similis illi protendere legem
Excelsi, servire Deo, contemnere mundum,
Praeesse sibi, prodesse suis, convertere pravos,
110 Emendare bonos, operari quidquid oportet.
Exhilarat tanti Franciscum visio patris,
A quo dimissus sanctorum limina Petri
Visitat et Pauli, fratresque reducit ovantes.
Alternoque viae relevant sermone laborem:
115 Quam placide tractarit eos clementia Papae,
Quam ferale suo moderamine quemque moveri,
Quam sit incundum fratres habitare sub uno.
Dumque diem fallunt et multa loquuntur eundo,
Imperceptibili motu pars multa diei
120 Transit et ingeminat motusque calorque laborem,
Membraque debilitat resolutio multa vaporum.
Fessi considunt in humum, quos hora laborque
Extenuans et causa fames urgentior istis
Ad refocillandas animas invitat; at ipsum
125 Quo recreentur abest, propter deserta locorum.
Sed quia deesse nequit divina fidelibus unquam
Cura suis, vir adest, ex cuius munere laeti
Panem suscipiunt: incognitus ille recedit.
Ipsi vero stupent, et ad ulteriora supernae
130 Munera sperandum bonitatis voce fideli
Admonet alterutrum, quibus est fiducia summi
Certa boni, spem praeterito faciente futuri.
Panem qui superest, fragmentaque lecta reservat
Extenso spelunca sinu, paucisque diebus
135 Conversantur ibi pariter, nec abire liberet;
Sed species suspecta loci, quem densa virore
Gramina perpetuo decorant, quem mille colorum
Flores vermiculant, illectis ne rationem
Sensibus impediat, prohibet residere volentes.
140 Suscipit optatos vallis dilecta Spoleti.
Hic Patarinorum multos seduxerat error,
Sed Christi Franciscus oves ad ovile reducit.
Erudiensque rudes sedet excellenter in ore
Ipsius verbum Domini, quasi iaspis in auro,
145 Ros in agris, flos in virgultis, ignis in aula:
Divinaque fide mentes ut iaspis adornat,
Ut ros humectat, ut flos delectat, ut ignis
Illustrat, captosque sua dulcedine sensus
Mulcet, et humani penetrat penetralia cordis,
150 Inde probabilius compuncti fortius instant,
Ut qui tam celebrem didicit divinitus artem,
In fratres admittat eos, partemque ferendi
Concedens oneris, partem concedat honoris.
Ille suis insignit eos insignibus; Ordo
155 Crescit in immensum, sed adhuc sine nomine res est.
Vult ergo suus huic opifex imponere certum
Nomen, et instituit dicatur ut Ordo Minorum.
Et merito: quis enim minor illo, quem neque potus
Aut cibus impinguat, nec diplois aut toga densat,
160 Nec decus aut ditio sublimat, qui sibi cunctos
Se nulli praeferre studet, qui vilia mundi
Appretians, pretiosa sibi vilescere cogit,
Qui ne deficiat in Christo, deficit in se?
Tales Franciscus recte vocat ergo Minores:
165 Ianua caelestis maioribus est nimis arcta.
Postquam per nomen novus hic innotuit Ordo,
Franciscum sociosque suos utcumque fovebat
Stramine tecta putri deserta domuscula, tignos
Praetendens graciles, paucis statura diebus
l70 Paupertasque suis cultoribus ipsa placebat:
Donec praeteriens onerati ductor aselli
Rusticus inferret fatuo fastidia verbo,
Poscere qui latebras pluvia vehemente coactus
Affuit et proprium sic est affatus asellum:
175 “Intra securus, brunelle, iuvabimus istam
Quandocumque domum”. Quasi diceret: Hi quoque fraters
Intendunt cumulare domos. Promissa perosus
Edita Franciscus intellectumque latentem,
Ad loca se transfert non sollicitanda procaci
180 Voce viatorum, solitaeque domestica paci.