Selecione

Liber XI

Explicat undecimus res quomodo duxerit omnes Hortandas laudare Deum fratresque vocarit; Qualis homo fuerit; natalia quumodo Christi Festa celebrarit propriis recitata figuris.

 

1 Optima virtutum pietas infusa sereno 
Sic animo, miseris fert adiutoria rebus, 
Nil fieri crudele sinens, sed quaslibet arcens 
Saevitias damnumque timens conscire cruoris. 
5 Nec minus est simplex quam clemens, sed quasi quoddam 
Electrum redolet, quod conficit una duorum 
Mixtio: simplicitas clemens, clementia simplex. 
His alis sublime volans excelsior astris, 
Inferior sese, socialiter omne creatum 
10 Tractat et ad veram docet aspirare salutem, 
Et socio subiecta sibi dignatus honore, 
Sicut Ananias, Azarias, Misael, unam 
Quamque creaturam fraterno nomine censens, 
Dulciter affando studet ad praeconia summi 
15 Invitare Boni, caelos et sidera, solem 
Et lunam, tenebras et lucem, tempus et annos, 
Imbriferas nubes et versicoloribus Irim 
Distinctam radiis, tonitrus et fulgura, nubes 
Et pluvias, ventos et brumas, frigus et aestum, 
20 Aera qui mundi complectitur undique centrum, 
Usque spheram sese protendens, omnia mutans 
Humiditate sui, mutatus ab omnibus idem, 
Et genus aligerum, speciesque volatilis omnes, 
Tellurem mare circuiens, quod luna latenter 
25 Incitat, et causans centri natura Charybdim, 
Squamiferos pisces, conchisque natabile vulgus, 
Ponderibusque suis libratas undique terras, 
Quas aeque distando ligat reverentia caeli, 
Montes et valles, campos et prata, metalla 
Et lapides, et quas numerus non prendit arenas, 
Fontes et fluvios, flores et gramina, silvas 
Et segetes, hortos et vites, nobiliusque 
Omnibus his aliud genus, innumerasque sub illo 
Reptilium species, aliudque valentius istis 
35 Quadrupedes, partim domitos partimque feroces, 
Et genus humanum cui caetera quaeque ministrant, 
Ordinibusque novem distinctum nobile caeli 
Agmen, et effectus naturae provocat omnes, 
Laudibus ut primam studeant attollere Causam. 
40 Nec solum venerans naturae facta, sed artis 
Ficta, decus nimium scriptis ubicumque repertis 
Exhibet, et tollens abiecta reponit honeste. 
Et si scribatur quandoque superflua casu 
Littera, simplicitas ipsius tam reveretur 
45 Scripturas, ut eam deleri non patiatur. 


Supradicta tibi Franciscum carmina pingunt; 
Neve tuns dubia teneatur imagine sensus, 
Quam potius recolas, hanc eorporis accipe formam. 
Staturae mediocris homo, vicinior autem 
50 Exiguo Franciscus erat, sed corde gigantem 
Effigians; cuius nigri mollesque capilli, 
Erectum sphericumque caput, subvecta brevisque 
Auris, defossa sinuosaque tempora, levis 
Parvaque frons, humiles rectique superciliorum 
55 Arcus, subnigrae circumspectaeque pupillae, 
Pacatae blandaeque faces, iucunda placensque 
Effigies, simplex directaque linea nasi, 
Exhaustae tenuesque genae, macra pressaque 
Coniuncti niveique sedent ex ordine dentes, 
60 Raris barba pilis nigra, laxis guttura fibris 
Marcida, subvectis humeri cervicibus alti, 
Brachia parva, manus tenues, subtilia crura, 
Exiguique pedes, digiti manuumque pedumque 
Proceri, carnemque domans asperrima vestis. 


65 Corpore perpenso, si vis perpendere mores: 
Mente fuit supplex et simplex, carne pudicus 
Et caelebs, utroque nitens et purus, in astris 
Dives et excelsus, in terris pauper et imus. 
Discumbendo sitit et ieiunat, recubando 
70 Obsecrat et vigilat, bellando sudat et alget; 
Affectu dulcis et rectus, corde benignus 
Et pius, auxilüs intendens et studiosus, 
Sensu perspicuns et mobilis, ore disertus 
Et celer, ingenio fervens et acutus, ad omnes 
75 Clemens et lenis, ad se crudelis et asper. 
Ad dicenda sagax et solers, ad facienda 
Providus et sapiens, ad discutienda morosus 
Et gravis, ad veniam velox et promptus, ad iram 
Frigidus et torpens, ad singula cautus et aptus. 


80 Forte supervacuum credas depingere sancti 
Effigiem moresque viri; sed oportuit ambo 
Describi, nam causa subest et idoneus usus. 
Talis enim completa brevi descriptio versu 
Qualem Franciscum recolam vel imaginer in se 
85 Continet expressum mentique relinquit ideas 
Partim consimiles, etsi non prorsus easdem. 


Monstris iam dudum domitis mundoque subacto, 
Ardua Francisci virtus iam militat astris, 
Nil mortale petens. Semper mysteria Christi 
90 Quid meditetur habent: hanc incarnatio Verbi, 
Hanc hominis stimulans assumpti passio numquam 
Immemorem sinit esse sui, cordisque medullas 
Concremat et caeli facit exardescere voto. 
Haec etiam propriis repraesentare figuris 
95 Deliciasque suas aliis impendere gaudet. 


Porro semel celebrare volens natalia Christi, 
Effingi praesaepe iubet; sua pabula foenum 
Bos asinusque trahunt, et adest quodcumque decenter 
Virginei recitare potest mysteria partus. 
100 Ad sacra conveniens populus solemnia, replet 
Ecclesiam, dat cera faces, thus spirat odorem. 
Post matutinas missae celebrantur ad illud 
Festum spectantes, Evangeliumque canoro 
Franciscus dulcore legit, tandemque sedenti 
105 Sermonem populo facit, indurataque corda 
Mollit et ex duris producit flumina saxis: 
Mixtaque laetitiae resilit compunctio, plausus 
Desiccat lacrimas, humectat lacrima plausum, 
Totaque nox instansque dies in cantica festi 
110 Exit et in laudes Pueri de Virgine nati. 


Acceptans celebrata sibi mysteria Christus 
Praemia restituit, foenique superstitis esu 
Bruta relaxantur quocumque tumentia morbo. 
Eiusdem tactu praegnantes et diuturna 
115 Mole laborantes facili solvuntur hiatu, 
Obtusaeque patent pueris nascentibus alvi. 
Praesaepisque locus nunc est in honore beati 
Cellula Francisci populo gaudente dicata.