15.
1 Beatus itaque Franciscus trium, ut dictum est, ecclesiarum opere consummato, habitum adhuc eremiticum tunc temporis habuit, baculumque manu gestans, pedibus calceatis et corrigia cinctus incessit.
2 Audiens autem die quadam inter missarum solemnia ea quae Christus in Evangelio missis ad praedicandum discipulis loquitur, ne videlicet aurum vel argentum possideant, ne peram in via vel sacculum, ne virgam vel panem portent, ne calceamenta vel duas tunicas habeant (cfr. Mat 10,9-10; Mar 6,8.9);
3 intelligensque haec eadem postmodum plenius ab ipso presbytero, indicibili gaudio mox repletus: “Hoc”, inquit, “est quod quaero; hoc est quod totis praecordiis concupisco!”.
4 Igitur cunctis, quae audierat, tenaci memoriae commendatis, laetanter his adimplendis innititur, duplicibusque sine mora depositis, ex hoc iam virga, calceamentis, sacculoque vel pera non utitur.
5 Fecit proinde tunicam plurimum contemptibilem et incultam, reiectaque corrigia, funiculo cinxit illam.
16.
1 Omnem quoque sollicitudinem cordis apponens qualiter auditus novae gratiae verba perficeret, coepit instinctu divino evangelicae perfectionis annuntiator exsistere, coepit poenitentiae in publicum simpliciter verba proponere.
2 Erant autem ipsius eloquia non inania nec risu digna, erant virtute sancti Spiritus plena (cfr. Act 6,5; Luc 4,1), erant medullas cordis penetrantia et in vehementem audientes stuporem provocantia.
3 Sed et sicuti postmodum ipse testatus est quod huiusmodi salutationem, Domino revelante, didicerat ut diceret: “Dominus det tibi pacem (Num 6,26; cfr. 2The 3,16)”, sic in omni praedicatione sua, pacem annuntians, populum in sermonis exordio salutabat.
4 Subito ergo spiritu prophetarum perfusus, iuxta sermonem propheticum annuntiabat pacem, praedicabat salutem (cfr. Is 52,7);
5 factumque est ut salutaribus monitis foederaret plurimos verae paci, qui discordes a Christo prius exstiterant a salute longinqui.
17.
1 Innotescente igitur apud multos beati Francisci tam doctrinae simplicis veritate quam vitae, coeperunt post modicum viri quidam ipsius exemplo ad poenitentiam animari et eidem, relictis omnibus (cfr. Luc 5,11), habitu vitaque coniungi.
2 Ut autem novis filiis sancti iam merita remunerari coeperunt, coepit et amplius ipse nova spiritus consolatione repleri (cfr. Act 9,31), coepit et illorum diligentius invigilare saluti.
3 Hinc paterno eos affectu demulcens et fovens, novis non destitit monitis informare, docens ipsos sanctae paupertatis et verae simplicitatis viam indeclinabiliter ambulare.
4 Iam sex fratrum septimus ipse pater iucunda societate gaudebat, qui inter minores in omnibus non ut maior sed ut minimus se gerebat, cum adhuc sui suorumque processum prorsus ignorans, scire pusilli gregis (cfr. Luc 12,32) exitum vehementer optabat.
18.
1 Cum ergo se quadam die devotius, uti consueverat, orationi dedisset, et super impensis sibi divinitus beneficiis gratias agens (cfr. Mat 15,36) annosque male transactos in amaritudine animae (cfr. Is 38,15) suae recogitans, Domino tremebundus assisteret, coepit passim menti ipsius mira quaedam suavitas et laetitia superfundi, in tantum ut etiam a seipso deficeret;
2 donec tandem de peccatis concreta caligo penitus fugaretur, sibique usque ad quadrantem novissimum (cfr. Mat 5,26) remissionis debiti culparum certitudo daretur.
3 Dehinc supra se raptus et in quadam mirandi luminis claritate totus absorptus est; ubi, dilatato mentis sinu, certificari de iis quae desideraverat meruit, et ex omni natione (cfr. Act 2,5) suorum moltiplicationem luculente prospexit.
4 Non solum autem haec, sed et alia plura de futuris arcana contemplans, tandem ad se reversus cuncta per ordinem (cfr. Est 15,9) fratribus enarravit,
5 spirituque nimirum totaliter innovatus (cfr. Ps 50,12), nec de ipsorum nec de sua eos simplicitate diffidere monuit, sed veluti usque ad fines orbis multipliciter dilatandos in Domino confortavit (cfr. Eph 6,10).
19.
1 Eo tempore appositus est (cfr. Gen 35,29) eis quidam vir alius, et sic octonarius ipsorum completus est numerus.
2 Tunc sanctus, ad se convocans universos et ad mittendum in diversas mundi partes binos binosque confoederans, plura illis de regno Dei (cfr. Act 1,3), de mundi suique contemptu dulciter et intente proposuit, et inter alia praecipue de patientia et humilitate praecepit.
3 Gaudet igitur grex humilis ad vocem pastoris, et ad recipiendum salutaris obedientiae mandatum gratanter obtemperans, ad pedes eius humiliter se provolvit.
4 Quos ipse pastor benignissimus erigens et affectuose veluti filios mater amplectens, singulos ad oscula suscipit,
5 singulos illo prophetico sermone communit: “Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet (cfr. Ps 54,23)”; hoc verbum frequenter, quoscumque mittebat pronuntians.
6 Sic omnem fratrum sollicitudinem in Deum dirigere voluit, sic erroneam illis et interminam cupiditatis viam praecludere procuravit, sic et in zonis aes (cfr. Mar 6,8) pro crastino cor prorsus a curis extraneum non providit.
20.
1 Igitur sex illorum binis in diversas regiones ad pacem cum poenitentia nuntiandam divisis, ipse quoque in aliam mundi partem, uno secum retento, secessit.
2 Sed paternus affectus absentiam novae prolis non sustinens prorogari, coepit ad videndum eos non multo post affici desiderio vehementi.
3 Quaesivit ergo, ad obtinendum quod concupierat, orationis consuetae refugium; et sic a Domino meruit exaudiri, ut in brevi omnes improvise et mirabiliter congregarentur in unum (cfr. Ioa 11,52).
4 Quibus taliter adunatis, non mirum si pius pater iucundabatur in filiis.
5 Congratulabantur quoque filli gaudio patris, mirantesque pariter et laetantes glorificabant unanimiter magnificentiam Salvatoris.
6 Referebat ille quo ordine desiderium suum Dominus adimpleverat (cfr. Ps 126,5); illi quoque beneficia sibi divinitus impensa narrabant, et humiliter de omnibus semetipsos ingratitudinis arguebant.
7 Factum est autem post haec ut eidem pusillo gregi (cfr. Luc 12,32) quatuor alii viri idonei iungerentur, et sic duodenarius fratrum numerus impleretur.
8 Coepit itaque sancti viri suorumque iam latius fama diffundi; sed et quo super peccatorum conversione sine personarum acceptione (cfr. 1Pet 1,17) gaudebant, illorum in Domino quotidie gaudium augmentari.