1 B. Franciscus, volens humiliare fr. Masseum, ut multiplicia dona que illi prestabat Altissimus de virtute in virtutem crescerent, 2 cum esset ipse s. pater in quodam loco solitario cum illis primis sociis vere sanctis, inter quos autem fr. Masseus morabatur; unde dixit s. Franciscus omnibus congregatis:
3 “O fr. Massee, omnes isti tui socii habent gratiam contemplandi et orandi; tu autem habes gratiam verbi Dei ad satisfaciendum personis. 4 Et propterea ego volo quod, ad hoc ut isti possint contemplationi et orationi vacare, tu facias portam, elemosinam et coquinam. 5 Quando vero alii fratres manducabunt, tu extra porte ostium manducabis, ita quod, antequam venientes pulsent ad portam, satisfacias illis de aliquibus bonis verbis, ita quod non oporteat aliquem exire nisi te. Et hoc facias in meritum obedientie salutaris”. 6 Qui statim, inclinato capite et tracto caputio, humiliter obedivit et per plures dies fecit portam, elemosinam et coquinam. 7 Socii vero eius, sicut homines illuminati a Deo, ceperunt sentire in cordibus multam pugnam, eo quod fr. Masseus esset homo magne perfectionis et orationis sicut et ipsi et amplius; et tamen erat totum illi impositum loci pondus.
8 Propter quod rogaverunt s. patrem cordaliter, quod dicta officia inter eos distribuere dignaretur, quia nullo modo conscientie poterant sustinere quod dictus frater tot oneribus subiaceret. 9 Nam preterea sentiebant se in orationibus crudos et in conscientia dissipatos, nisi fr. Masseus a dictis elevaretur oneribus.
10 B. autem Franciscus, hoc audiens, acquievit caritativis eorum consiliis et, fr. Masseum vocans, dixit: “Fr. Massee, isti socii tui volunt partem de officiis que tibi imposui; et ideo volo quod dicta officia dividantur”. 11 Et humiliter et patienter respondit: “Pater, quicquid michi in partem vel totum imponitis, totum a Deo estimo esse factum”.
12 Tunc s. Franciscus, videns caritatem illorum et fr. Massei humilitatem, fecit predicationem mirabilem de sanctissima humilitate; exhortando ipsos quod, quanto maiora dona conferret nobis Altissimus, tanto quis debet esse humilior, quia absque humilitate nulla virtus est acceptabilis coram Deo.
13 Et hiis dictis, officia cum caritate distribuit et omnes cum s. Spiritus gaudio benedixit.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.