1 Mirabilis zelator evangelice regule b.p.n. Francisci, s. fr. Corradus de Offida, fuit tam religiose vite et tanti meriti apud Deum, quod tam in vita ipsius quam in morte D. Ihesus Cristus eum multipliciter honoravit. 2 Nam, cum adhuc viveret et ut forensis ad locum Offide venisset, fratres rogaverunt eum, quod amore Dei caritative quemdam fratrem iuvenculum predicaret, 3 qui tam inordinate et pueriliter se gerebat, quod tam senes quam iuvenes de illa familia plurimum conturbabat, et de horis canonicis et aliis regularibus disciplinis aut parum aut nichil curabat.
4 Unde fr. Corradus, compatiens illi iuvenculo et etiam predictis fratribus propter illum multipliciter tribulatis, ad preces illorum humiliter inclinatus, vocavit illum seorsum 5 et in visceribus caritatis dixit sibi verba tam efficacia et divina, quod statim facta est manus Domini super (cfr. Ez 1,3) ipsum iuvenculum; et mutatus est in virum alterum (cfr. 1Re 10,6) , ita quod factus est de puero senex: 6 ita obediens et benignus, ita sollicitus et devotus, ita pacificus et obsequiosus et ad omnia opera virtutis studiosus quod, sicut per ipsum tota familia turbabatur, ita postea omnes, propter plenam conversionem quam in virtutibus fecerat, exultabant et dilectionem ad eum quasi ad angelum ferebantur.
7 Post hanc vero conversionem, paucis diebus elapsis, infirmatus est et migravit a seculo, de quo fratres multum doluerunt. Post mortem vero illius, cum fr. Corradus, qui converterat illum, staret in oratione de nocte ante altare dicti conventus; 8 et ecce venit anima dicti fratris, fr. Corradum tanquam patrem devote salutans. Qui ait: “Quisnam es tu?”. Respondit: “Ego sum anima iuvenis nuper defuncti”. 9 Cui ille: “O fili carissime, et quid est de te?”. Respondit: “Pater carissime, gratia Dei et doctrine vestre bene michi est, quia non sum dampnatus; tamen, propter aliquas meas culpas, propter modicum tempus quod habui non plene purgatas, magnas substineo purgatorias penas. 10 Sed rogo te, pater, quod, sicut tua pietate michi, dum viverem, succuristi, ita nunc michi in meis cruciatibus digneris succurrere, ut dicas pro me aliqua Pater noster, quia oratio tua est valde acceptabilis coram Deo”.
11 Fr. vero Corradus, libenter assentiens, dixit semel Pater noster cum Requiem eternam (cfr. 4Esd 2,34). Quo dicto, dixit anima illa: “O pater carissime, quam michi profuit! Rogo quod michi iterum dicas”. 12 Et cum dixisset iterum, illa replicans ait: “Pater sancte, sicut oras tota allevior; et rogo quod orare non cesses”. Fr. vero Corradus, sentiens quod anima illa suis orationibus iuvabatur, dixit sibi centum Pater noster.
13 Quibus completis, anima illa dixit: “Pater carissime, ex parte D.n. Ihesu Cristi gratias ago tibi, ut Ipse tibi de hac caritate mercedem eternam tribuat; quia propter orationem tuam ego sum a penis omnibus liberata et pergo nunc ad regna celestia”.
14 Et hiis dictis perrexit ad Dominum. Fr. vero Corradus, ut letificaret fratres, totum recitavit per ordinem quod in nocte precesserat; de quo ipse et alii fuerunt plurimum consolati.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.