1 Franciscus, servus Dei altissimi, dum staret Assisii, vivente adhuc b. sponsa Cristi Clara, cum frequenter illam suis sacris exhortationibus visitaret, illa rogavit pluries b. Franciscum, quod faceret ei hanc consolationem, ut scilicet semel insimul comederent. 2 B. autem Franciscus semper illud facere renuebat. Unde accidit quod socii s. patris, s. Clare desiderium perpendentes, b. Francisco dixerunt:
3 “Pater, nobis videtur quod rigor iste non sit secundum caritatem divinam, quod b. Claram, virginem tam sacram et Deo dilectam non exaudis; 4 et que presertim ad tuam predicationem pompas seculi dereliquit. Propter quod nedum semel sumere cibum tecum potuit; sed, si cum tanta instantia maiorem gratiam postulasset, plantule tue facere debuisses!”.
5 Respondit b. Franciscus: “Videtur vobis quod de hoc desiderio illam exaudiam?”. Cui socii dixerunt: “Ita, pater; nam digna est (cfr. Luc 7,4) quod hanc consolationem sibi adimpleas”.
6 Respondit s. Franciscus: “Ex quo vobis placet, etiam michi videtur; sed, ut plenius consoletur, volo quod hoc fiat in S. Maria de Angelis.
7 Ipsa enim diu stetit in S. Damiano reclusa; unde letificabitur aliquantulum revidendo locum S. Marie, ubi fuit tonsa et facta sponsa D. Ihesu Cristi; et ibi comedemus simul in nomine Domini”.
8 Ordinata est ergo dies qua egrederetur cum socia; et, comitantibus eamdem sociis s. patris, venit benedicta Clara ad S. Mariam de Angelis. 9 Et beatissima Dei Matre reverenter et humiliter adorata ac loco circumquaque ex devotione lustrato, hora facta est comedendi: humilis et divinus Franciscus fecit mensam, sicut sepe consueverat, in plana terra parari, 10 et sedit ipse et beatissima Clara, et unus de sociis s. Francisci cum socia s. Clare; et omnes alii eius socii in mensa illa humili sunt locati.
11 Pro primo autem ferculo incepit s. Franciscus loqui de Deo tam suaviter et sancte et tam altissime et divine, quod ipse s. Franciscus et s. Clara et socia et omnes alii qui erant in mensa illa paupercula fuerunt rapti tanta habundantia gratie Altissimi que eis supervenit.
12 Ipsis autem sedentibus sic raptis et oculis ac manibus in celum directis, homines de Assisio et de Betona et undique per contratam videbatur quod S. Maria de Angelis et totus locus et silva que erat adhuc iuxta locum, omnia comburebantur, et unus magnus ignis omnia predicta preoccupabat, scilicet ecclesiam, locum et silvam.
13 Propterea Assisinates, ut loco succurrerent, cum magna festinatione cucurrerunt, credentes firmiter quod omnia comburerentur ab igne. Quando vero venerunt ad locum, viderunt cuncta illesa penitus et intacta. 14 Intrantes autem domum, invenerunt b. Franciscum cum b. Clara et omnibus sociis antedictis raptos ad Dominum; et circa mensam illam humilissimam omnes sedentes virtute indutos ex alto(cfr. Luc 24,49). 15 Et tunc certitudinaliter adverterunt quod ille erat ignis divinus qui, ob devotionem tam sanctorum et sanctarum dictum locum divini amoris copiosis consolationibus inflammabat. Unde recesserunt valde hedificati et consolati.
16 B. autem Franciscus et b. Clara et ceteri, refecti tam consolatione copiosa divina, de alio cibo parum aut modicum curaverunt. 17 Tunc sumpto tam benedicto cibo, b. Clara rediit ad S. Damianum. Unde videntes eam, sorores fuerunt valde gavise, quia timuerant ne s. Franciscus vellet eam mittere ad aliud monasteriurm gubernandum, 18 sicut miserat s. Agnetem, germanam eius, pro abbatissa Florentiam: nam illo tempore mittebat s. Franciscus ad monasteriorum exteriorum regimina; et aliquando dixit s. Clare: “para te, si oportebit, ire quocumque te misero”.
19 Et illa, sicut filia obedientie dicebat: “Parata sum, pater, quocumque me miseris obedire”. Propter hoc sorores fuerunt gavise quando eam rehabuerunt; et b. Clara ex tunc remansit valde consolata.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.