1 Quodam tempore, dum iret s. Franciscus per mundum et ad civitatem Bononie pervenisset, cum adventum eius populus cognovisset, factus est concursus omnium ad s. Franciseum, ita quod vix poterat ire per terram. 2 Omnes ipsum tanquam novum florem mundi et angelum Domini cupiebant videre, ita quod ad plateam civitatis cum pena maxima potuit pervenire.
3 Congregato ibi populo maximo hominum et mulierum et multorum scolarium, surgens s. Franciscus in medio, tam miranda et stupenda, dictante Spiritu sancto, predicavit, quod non homo sed angelus videbatur. 4 Nam videbantur illa verba eius celestia quasi sagitte acute potentis (cfr. Ps 119,4) de arcu sapientie divine procedere, que corda omnium tam valide penetrabant, quod maximam multitudinem hominum et mulierum a statu peccati ad penitentie lamenta convertit.
5 Inter quos erant ibi studentes de nobilioribus de Marchia Anconitana, scilicet Peregrinus, qui erat de domo Falleronis, et Ricerius de Muccia. 6 Isti, inter alios per s. verba s. patris tacti intrinsecus, venerunt ad b. Franciscum, dicentes se penitus velle mundum relinquere et fratrum ipsius habitum sumere. 7 Sanctus autem Franciscus, ipsorum fervorem considerans, cognovit per Spiritum sanctum ipsos missos a Deo; et insuper intellexit cui et quali conversationi quilibet eorum se subderet. 8 Unde cum gaudio recipiens eos, dixit: “Tu, Peregrine, teneas viam humilitatis; et tu, Reccerie, servias fratribus”. Et ita factum est.
9 Nam fr. Peregrinus nunquam voluit ire ut clericus, sed sicut laicus mansit, cum esset bonus litteratus et in decretalibus eruditus. 10 Propter quam humilitatem pervenit ad maximam perfectionem virtutum, et specialiter ad gratiam compunctionis et amoris D.n. Ihesu Cristi. 11 Nam Cristi amore succensus et desiderio martirii inflammatus, perrexit Yerosolimam ad visitandum loca sacratissima Salvatoris, portans secum volumen evangelicum.
12 Et cum legeret loca sacra unde Deus et homo perrexerat, et eadem pedibus tangeret et oculis cerneret, se ibidem ad orandum Dominum inclinabat et amplexabatur brachiis fidei illa loca sanctissima et labiis obsculabatur amoris, et lacrimis devotissimis cuncta rigabat, ita quod cunctos cernentes ad devotionem maximam provocabat. 13 Ordinante vero dispensatione divina, reversus est in Italiam et, tanquam vere peregrinus mundi et civis regni celestis, suos nobiles consanguineos rarissime visitabat.
14 Confortabat eos ad mundi contemptum et, sobrie loquens, ad divinum eos incitabat amorem; et expedite ac festinanter recedebat ab eis, dicens quod Cristus Ihesus, qui nobilitat animam, non invenitur inter cognatos et notos (cfr. Luc 2,44).
15 De hoc fr. Peregrino habuit dicere fr. Bernardus, sanctissimi p.n. Francisci primogenitus, unum verbum valde mirabile, scilicet quod ipse fr. Peregrinus erat unus de perfectioribus fratribus huius mundi. 16 Fuit siquidem vere peregrinus; nam amor Cristi, qui in corde suo semper ardebat, non permittebat eum in aliqua re creata quiescere, nec affectum eius figere in aliquo temporali, sed semper ad patriam tendere et ad patriam aspirare, et de virtute in virtutem ascendere, donec in amatum transformaret amantem.
17 Tandem plenus virtutibus ad Cristum, quem toto corde dilexit, cum multis miraculis ante mortem et post mortem in pace quievit.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.