41 Cum autem semel frater Iuniperus morabatur in valle Spoletana et audiens, quod Assisii erat magna solemnitas et magnus populus congregatus, venit nudus et sine braccis usque Assisium transiens per Spelllum et alia duo castra, et transiens per medium civitatis et totius populi ita venit ad fratres. Qui turbati ipsum fatuum et Ordinem per ipsum confusum increpando dicebant. Generalis vero, vocatis fratribus dure reprehendit eum et post asperam increpationem dixit sibi: “Quam poenitentiam tibi potero dare, quae sit por tanto excessu condigna”? Respondit frater Iuniperus: “Dicam tibi, pater, quod sicut ego veni nudus, ita nudus per eandem viam revertar”.