AD LAUDES
18 – Antiphonae
I. Sanctus Franciscus, praeviis
Orationum studiis,
Quid faciat instructus,
Non sibi soli vivere,
Sed aliis proficere
Vult, Dei zelo ductus.
II. Hic praedicando circuit
Et, quem non homo docuit,
Fit doctis in stuporem.
Virtutum verba loquitur,
Novumque nova sequitur
Militia ductorem.
III. Tres Ordines hic ordinat:
Primumque Fratrum nominat
Minorum, pauperumque
Fit Dominarum medius,
Sed Poenitentum tertius
Sexum capit utrumque.
IV. Doctus doctrice gratia,
Doctus experientia
Quae sunt perfectionis,
Haec fratres docet omnia
Tam factis quem frequentia
Melliflui sermonis.
V. Laudans laudare monuit,
Laus illi semper affuit,
Laus, inquam, Salvatoris;
Invitat aves, bestias
Et creaturas alias
Ad laudem Conditoris.
19 – Hymnus
Est Cardinalis Rainerii Capocii de Viterbio.
I. Plaude, turba paupercula,
Patre ditata paupere;
Laudis propina pocula,
Sacro depressa ubere.
II. Hic simplex, rectus, humilis,
Pacis cultor amabilis,
Lumen in vase fictili
Ardens, lucens in fragili.
III. Vili contectus tegmine,
Sancto calescens flamine,
Vicit algorem, caumata,
Christi dum gestat stigmata.
IV. Carnem mundumque conterens,
Hostes malignos proterens,
Auream victor meruit,
Aureolam dum docuit.
V. Pauper, nudus ejgreditur,
Caelum dives ingreditur,
Spargit virtutum munera,
Aegris profligat vulnera.
V. Verorum pater pauperum,
Nos pauperes fac spiritut;
Consortes redde Superum,
Ereptos ab interitu.
VI. Patri, Nato, Paraclito
Decus, honor et gloriae;
Sancti sint huius merito
Nobis aeterna gaudia. Amen.
20 - V. Ora pro nobis, beate Francisce.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
21 - Ad Benedictus Antiphona
O martyr desiderio,
Francisce, quanto studio
Compatiens hunc sequeris,
Quem passum libro reperis,
Quem aperuisti.
Tu contuens in aere
Seraph in cruce positum,
Ex tunc in palmis, latere
Et pedibus effigiem
Fers plagarum Christi.
Tu gregi tuo provide,
Qui post felicem transitum
Durae prius et lividae
Glorificatae speciem
Carnis praetendisti.