73.
1 Iam viginti annorum spatium erat elapsum, ex quo primum gloriosus Christi confessor et levita Franciscus consiliis evangelicae perfectionis adhaeserat et in via mandatorum divinae legis inoffen-so pede cucurrerat (cfr. Ps 118,32).
2 Transiit autem venerabilis idem pater ex huius mundi naufragio anno Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, quarto nonas Octobris, die dominico, sepultus, ut dictum est, in civitate Assisio.
3 Coeperat autem cursum suum vir iste beatus sub illustri viro domino papa Innocentio tertio, quem feliciter sub eiusdem successore consummavit (cfr. 2Tim 4,7) Honorio.
4 Quorum prior, sicut in omnibus viro Dei, ut supra dictum est, de Ordinis institutione consensit, sic et alter, ut in Regula tangitur, omnia eidem sancto benigne postmodum confirmavit.
5 Quibus salubriter dominus Gregorius papa succedens, qui videlicet in minore officio constitutus novellam eiusdem religionis plantationem (cfr. Ps 143,12) ab evellentium importuno impulsu defenderat et, donec firmius radicaret nutrierat,
6 ac veluti fidelissimus hortulanus ad multimodum cum Dei adiutorio fructum provexerat, ipsum patrem sanctissimum, non solum innumeris et probatis famosum miraculis, verum etiam cuius miraculosam conversationem sensibiliter ipse cognoverat, amplius magnificandum duxit in terris, quem glorificatum iam nemo dubitabat in caelis.
74.
1 Nam anno Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo octavo, habito cum cardinalibus et aliis quem plurimis ecclesiarum praelatis super ipsius sancti canonizatione tractatu,
2 cum totius curiae Romanae frequentia et omnium praelatorum qui tunc penes curtam residebant, necnon et principum terrae et infinita populi multitudine, personaliter a civitate Perusina ad sepulcrum illius accessit,
3 eumque glorifice cum missarum mysteriis, exhortatione sermonis, miraculorum recitatione, indumentorum gloria, luminarium rutilatione, campanarum sonitu, tubarum clangoribus, laudantium concentu et inbilo, laetantium applausu et tripudio, necnon et maximis, quae longum fores enarrare, solemniis, de communi universorum consensu catalogo Sanctorum adscripsit,
4 eiusque festivitatem die obitus sui, id est quarto nonas Octobris, universaliter per totius mundi partes solemniter celebrandam instituit ac mandavit, sicut et ipse suis postmodum litteris declaravit.
5 Facta est autem haec ipsa beati Francisci canonizationis praeclara solemnitas die dominico, die kalendarum augusti septimo decimo.
75.
1 Anno vero Domini millesimo ducentesimo trigesimo, non modica fratrum multitudine pro ipsius sancti translatione, necnon et generali Capitulo celebrandis ad saepedictam civitatem e diversis mundi partibus adunata,
2 iam praefatus eorumdem specialissimus pater, dominus papa Gregorius, cuius certa sperabatur ad hanc translationis solemnitatem praesentia personalis, sed tunc temporis aliis quibusdam urgentibus Ecclesiae praepediebatur negotiis, solemnes illuc cum suis litteris nuntios destinavit,
3 quibus suae non solum insperatae causam absentiae necessariam declaravit, sed et filiis, quos paterno consolabatur affectu, de quodam mortuo per beatum Franciscum resuscitato certius intimavit.
4 Ad haec per eosdem nuntios crucem auream, opere quidem gemmario pretiosam, sed omni auro et gemmis pretiosius lignum Crucis Dominicae complectentem; insuper ornamenta et vasa quaeque ad altaris ministerium pertinentia, necnon ét decentìssima solemnibus usibus indumenta transmisit.
5 Quae omnia pretiosissima basilicae beati Francisci, quae ab omni iurisdictione inferiore exempta sua construebatur auctoritate, cuius et ipse primarium lapidem fundamenti posuerat, assignavit;
6 sed et alia non modica tam ad eiusdem fabricae quam ad instantis solemnitatis impensas donaria deputavit.
76.
1 Translatum est igitur corpus sanctissimum ad eamdem constructam foris prope muros civitatis ecclesiam, sabbato, kalendarum iunii die octavo, cum tanto videlicet apparatu solemni, qui brevi sermone describi non posset;
2 tantaque, quae ad ipsius translationis festa confluxerat, multitudine populi, ut, civitate illum capere non valente, gregum more turmatim circumquaque per campos accumberet.
3 Porro, sicuti gloriosus hic sanctus multis in vita claruerat miraculorum prodigiis, sic et a die transitus sui usque in praesens ad ipsius patrocinia, non solum in loco ubi pretiosus ossium suorum thesaurus reconditur, verum etiam quacumque parte terrarum pie et fideliter implorata, innumeris miraculis coruscare se gaudet Ecclesia.
4 Nam caecis et surdis, mutis et claudis, hydropicis et paralyticis, daemoniacis et leprosis, naufragis et captivis, omnium ipsius meritis aegritudinum, necessitatum seu periculorum remedia conferuntur.
5 Sed et multi mirifice mortui suscitantur, operante haec omnia virtutis Altissimi (cfr. Luc 1,35) magnificentia, cui soli est omnis honor et gloria per infinita saeculorum saecula. Amen (cfr. 1Tim 1,17; Rom 16,27).