1 Immo non solum generali ministro et provincialibus ministris subditus esse voluit, quoniam, in quacumque provincia morabatur vel iret ad predicandum, obediebat ministro illius provincie,
2 sed etiam, propter maiorem perfectionem et humilitatem, longo tempore ante mortem suam, quadam vice dixit generali ministro:
3 “Volo ut committas vicem tuam de me semper uni de sociis meis, cui obediam vice tua; quoniam propter bonum [exemplum] et virtutem obedientie in vita et in morte semper volo, quod maneas mecum”.
4 Et exinde usque ad mortem (cfr. Phip 2,8) semper habuit unum de sociis suis guardianum cui obediebat vice
ministri generalis.
5 Immo quadam vice dixit sociis: “Hanc gratiam inter alias contulit michi ipse Altissimus, quod ita diligenter obedirem novitio, qui intraret hodie Religionem, si esset meus guardianus, sicut illi, qui esset primus et antiquus in vita et in Religione fratrum.
6 Quoniam subditus prelatum suum non hominem, sed Deum considerare debet, pro cuius amore sibi subditus est”.
7 Similiter dixit: “Non [est] aliquis prelatus in toto mundo, qui tantum timeatur a subditis et fratribus suis, quantum Dominus faceret me timeri a fratribus meis, si vellem;
8 sed hanc gratiam contulit michi ipse Altissimus, quod volo esse contentus omnibus, sicut qui minor est in Religione”.
9 Et hoc vidimus oculis nostris (cfr. 1Ioa 1,1) multotiens nos qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) illo, sicut ipse testatur; quod multotiens, cum aliqui fratres non satisfacerent ei in suis necessitatibus vel dicerent ei aliquod verbum, per quod solet homo moveri ad scandalum, statim ibat ad orationem et in reversione sua nolebat recordari dicens:
10 Talis frater michi non satisfecit, vel: Dixit michi tale verbum.
11 Quanto magis morti appropinquabat, tanto magis erat sollicitus in omni perfectione considerare quomodo in omni humilitate et paupertate vivere et mori posset.