1 In die qua domina Iacoba paravit illam comestionem, beato Francisco, recordatus est pater [fratris] Bernardi, dicens sociis suis: “Hec comestio est bona pro fratre Bernardo”.
2 Et vocans ad se unum de sociis suis dixit ei: “Vade, dicas fratri Bernardo, quod statim veniat ad me”.
3 Ivit statim frater ille et duxit ipsum ad beatum Franciscum.
4 Et sedens coram lecto, ubi iacebat beatus Franciscus, dixit frater Bernardus: “Pater, rogo, ut michi benedicas et ostendas michi dilectionem, quoniam [si] paternali affectione in me ostenderis dilectionem, credo quod ipse Deus et ceteri fratres de Religione amplius me amabunt”.
5 Beatus Franciscus non poterat ipsum videre, quoniam per multos dies ante lumen amiserat oculorum; sed extendens dexteram posuit ipsam super caput (cfr. Gen 48,14) fratris Egidii, qui fuit tertius primorum frater et sedebat tunc iuxta fratrem Bernardum, credens ipsam ponere super caput fratris Bernardi,
6 et tangens caput fratris Egidii, sicut homo cecutiens, statim cognovit per Spiritum Sanctum dicens: “Hoc non est caput fratris Bernardi mei”.
7 Frater Bernardus statim appropinquavit [se] magis ipsi.
8 Beatus Franciscus ponens manum suam super caput (cfr. Gen 48,14.17) ipsius benedixit ipsum.
9 Insuper dixit uni de sociis suis: “Scribe, sicut dico tibi: Primus frater quem dedit michi Dominus, fuit frater Bernardus, et qui primo incepit et complevit perfectissime perfectionem sancti Evangelii, distribuendo bona sua omnia pauperibus;
10 propter quod et propter multas alias prerogativas teneor ipsum magis diligere, quem aliquem fratrem totius Religionis.
11 Unde volo et precipio, sicut possum, ut quicumque fuerit generalis minister, ipsum diligat et honoret tamquam meipsum, ac etiam [alii] ministri provinciales et fratres totius Religionis ipsum teneant vice mea”.
12 Et plurimum inde consolatus est frater Bernardus et alii fratres videntes hoc.