1 In illa hebdomada qua [migravit] beatus Franciscus, domina Clara, Ordinis sororum prima plantula, abbatissa sororum pauperum monasterii Sancti Damiani de Assisio, emulatrix sancti Francisci in conservando semper paupertatem Filii Dei, cum esset tunc valde infirma et timeret mori, antequam beatus Franciscus, plorabat amaro animo (cfr. 2Re 17,8) et consolari non poterat
2 quia ante obitum suum videre non valebat unicum patrem suum post Deum, videlicet beatum Franciscum, consolatorem utriusque hominis ac etiam primum fundatorem suum in gratia Dei.
3 Et ideo per quemdam fratrem beato Francisco significavit.
4 Beatus Franciscus hoc audiens, cum diligeret eam ac eius sorores paternali affectione propter earum sanctam conversationem, motus est ad pietatem, maxime quia post paucos annos, ex quo cepit habere fratres, Domino cooperante, suis monitis conversa fuit ad Dominum;
5 de cuius conversione non solum Religioni fratrum hedificatio magna fuit, sed etiam universali Ecclesie Dei.
6 Sed considerans beatus Franciscus, quoniam quod desiderabat, videlicet ipsum videre, tunc fieri non posset, quoniam uterque graviter infirmabatur, ad consolandum ipsam scripsit ei per litteram suam benedictionem,
7 ac etiam absolvit ipsam ab omni defectu, si quem habuisset, in eius mandatis et voluntatibus et mandatis et voluntatibus Filii Dei.
8 Insuper ut deponeret omnem tristitiam et consolaretur in Domino, non ipse, sed Spiritus Dei locutus est in eo hec verba dicens eidem fratri, quem ipsa miserat:
9 “Vade et porta litteram hanc domine Clare et dices ei quod deponat omnem dolorem et tristitiam, quia modo me videre non potest;
10 sed in veritate sciat quod ante obitum suum tam ipsa, quam eius sorores me videbunt et maximam consolationem de me habebunt”.
11 Factum est autem ut, cum paulo post migraret de nocte beatus Franciscus, mane facto, universus populus (cfr. Mat 27,25) virorum et mulierum civitatis Assisii, cum universo clero, tollentes sanctum corpus de loco, ubi obierat, cum hymnis et laudibus, et accipientes singuli ramos arborum de voluntate Domini portarent illud ad Sanctum Damianum,
12 ut impleretur sermo quem Dominus locutus est in sancto suo ad consolandum filias et ancillas suas.
13 Et remota crate ferrea de fenestra, per quam Christi ancille communicare solent et aliquando audire verbum Dei, tulerunt fratres sanctum corpus de lecto et tenuerunt ipsum inter brachia ad fenestram per magnam horam,
14 donec domina Clara ac eius sorores haberent de ipso maximam consolationem, licet lacrimis multis plene et afflicte doloribus essent, quoniam post Deum ipse erat unica consolatio earum in hoc seculo.