1 Item aliqui fratres dixerunt beato Francisco: “Pater, nonne vides quod aliquando episcopi non permittunt nos predicare, et pluribus diebus permittunt nos stare in una terra otiosos, antequam possimus populo predicare?
2 Et melius esset quod tu impetrares, quod fratres haberent privilegium a domino papa, et esset salus animarum (cfr. 1Pet 1,9)”.
3 Quibus ipse respondit cum magna reprehesione dicens: “Vos, Fratres Minores, non cognoscitis voluntatem Dei, et non permittitis me convertere totum mundum, sicut Deus vult.
4 Nam ego volo per humilitatem et reverentiam primo convertere prelatos, et cum ipsi viderint sanctam vitam vestram et reverentiam ad eos, ipsi rogabunt vos, quod predicetis et convertatis populum.
5 Et ipsum vocabunt vobis melius, quam privilegia, que vultis, que vos ducent ad superbiam.
6 Et si fueritis separati ab omni avaritia (cfr. Luc 12,15) et inducatis populum quod reddant ecclesiis iura sua, ipsi rogabunt vos quod audiatis confessionem populi sui;
7 licet de hoc non debeatis curare, quia, si conversi fuerint, bene invenient confessores.
8 Ego pro me volo hoc privilegium a Domino, nullum scilicet ab homine habere privilegium, nisi omnibus reverentiam facere et per obedientiam sancte Regule exemplo plus quam verbo convertera universos”.