1 Quodam tempore, dum iret beatus Franciscus apud Cellam de Cortona, accidit, dum transiret per viam subtus quoddam castrum, quod vocatur Limisianum, prope locum fratrum de Pregio, ut quedam nobilis domina eiusdem castri cum magna festinatione veniret ad loquendum beato Francisco.
2 Cumque unus de sociis beati Francisci respexisset illam dominam valde fatigatam itinere venientem cum magna festinatione, cucurrit et dixit beato Francisco:
3 “Pater, amore Dei expectemus istam dominam, quia venit post nos, que multum fatigata est ex desiderio loquendi nobiscum”.
4 Beatus Franciscus sicut homo caritatis plenus et pietate expectavit eam.
5 Ut autem vidit fatigatam et venientem cum magno fervore spiritus et devotione, dixit ad eam: “Quid tibi placet, domina?”.
6 Respondit mulier et dixit ei: “Pater, rogo ut michi benedicas (cfr. Gen 27,38)”.
7 Dixit ad eam beatus Franciscus: “Es obligata viro an soluta?”.
8 At illa: “Pater, diu est quod Dominus dedit michi bonam voluntatem serviendi sibi.
9 Habui et habeo magnum desiderium salvandi animam meam, sed habeo virum ita crudelem et michi et sibi adversarium in servitio Christi; ex quo usque ad mortem affligitur multo dolore et angustia anima mea”.
10 Beatus Franciscus considerans ferventem spiritum quem habebat, et maxime quia puella erat et delicata secundum carnem, motus pietate super ipsam benedixit eam et dixit ei:
11 “Vade et inveniens virum tuum domi, dices ei ex parte mea, quod ipsum et te rogo amore illius Domini qui pro nobis salvandis crucis sustinuit passionem, ut salvetis animas (cfr. Gen 19,19) vestras in domo vestra”.
12 Cumque reverteretur et intraret domum, invenit virum suum in domo, sicut dixerat ei beatus Franciscus.
13 Et dixit ad eam vir eius: “Unde venis?”.
14 At illa: “Venio a beato Francisco qui benedixit michi, et in verbis suis consolata et letificata est in Domino anima mea.
15 Insuper et dixit michi, ut ex parte sua tibi dicerem et te rogarem, ut in domo nostra salvemus animas (cfr. Gen 19,19) nostras”.
16 Et hiis dictis statim gratia Dei descendit super eum meritis beati Francisci.
17 Qui respondit ei cum multa benignitate et mansuetudine, a Domino tam cito noviter immutatus. “Domina, amodo sicut tibi placuerit faciamus Christi servitium et salvemus animas (cfr. Gen 19,19) nostras sicut dixit beatus Franciscus”.
18 Dixitque ad eum uxor eius: “Domine, michi bonum videtur, ut vivamus in castitate, quia multum placita est Domino et est virtus magne remunerationis”.
19 Respondit ei vir eius: “Domina, placet michi ex quo tibi placet.
20 Nam in hoc et in aliis bonis operibus voluntatem meam unire volo tue voluntati”.
21 Et exinde per plurimos annos vixerunt in castitate, facientes multas helemosinas fratribus et aliis pauperibus, ita quod non solum seculares, sed etiam religiosi mirabantur de ipsorum sanctitate, maxime cum ille vir esset valde mundanus, quod ita cito spiritualis effectus fuit.
22 Et in hiis omnibus et in aliis omnibus operibus usque in finem perseverantes (cfr. Mat 10,22) ambo mortui sunt infra paucos dies.
23 Et factus est planctus magnus super eos propter odorem bone vite, quem dederunt toto tempore vite sue, laudando et benedicendo (cfr. Luc 24,53) Domino, qui dedit gratias et candorem et concordiam ipsis in vita in servitio suo;
24 et in morte non sunt separati (cfr. 2Re 1,23), quoniam unus post alterum mortuus est.
25 Nam usque in hodiernum diem narratur memoria eorum sicut sanctorum ab illis qui cognoverunt ipsos.