1 Videns enim beatus Franciscus quod ille locus fratrum de Grecio esset honestus et pauper et quod homines illius castri, licet essent pauperculi et simplices, inter alios de illa provincia placuerunt magis beato Francisco,
2 ideo sepe quiescebat et morabatur in eodem loco, maxime quia erat ibi cella una paupercula, que erat valde remota, in qua manebat sanctus pater.
3 Unde exemplo suo et predicatione et fratrum suorum, gratia Domini multi ex ipsis intraverunt Religionem, mulieres multe servabant virginitatem suam, permanentes in domibus suis, indute pannis Religionis.
4 Et licet unaqueque maneret in domo sua, communi vita vivebat honeste et affligebat corpus suum ieiunio et oratione, ut videretur hominibus et fratribus earum conversatio non inter seculares esse et consanguineos suos, sed inter sanctas personas et religiosas que longo tempore servissent Domino, cum tamen essent iuvencule et simplices valde.
5 Unde sepe dicebat cum letitia beatus Franciscus inter fratres de hominibus et mulieribus illius castri: “De una magna civitate non sunt conversi tot ad penitentiam quot de Grecio, quod est ita parvum castrum“.
6 Nam sepe cum in sero fratres de loco laudarent Dominum, sicut fratres in multis locis illo tempore solebant facere, homines illius castri, parvi et magni, exibant foras stantes in via ante castrum, respondentes fratribus alta voce: “Laudatus sit Dominus Deus!”.
7 Ita quod etiam pueri nescientes adhuc bene loqui, cum viderent fratres, laudarent Dominum sicut poterant.
8 Habebant autem illis temporibus tribulationem maximam, quam passi sunt per plurimos annos: quoniam lupi magni comedebant homines et grando omni anno devastabat agros et vineas ipsorum.
9 Unde beatus Franciscus cum quadam die predicaret eis, dixit:
10 “Annuntio vobis (cfr. Act 17,3) ad honorem et laudem Dei quod, si unusquisque vestrum a peccatis suis se emendaverit et ad Deum conversus fuerit ex toto corde cum proposito et voluntate perseverandi,
11 confido in Domino (cfr. Ps 10,2) Iesu Christo, quod ipse per misericordiam suam amodo auferet a vobis istam pestilentiam luporum et grandinis, quam passi fuistis tanto tempore, et faciet vos crescere et multiplicari (cfr. Gen 1,28; 8,17; 9,1) in spiritualibus et temporalibus.
12 Item annuntio vobis (cfr. Act 17,3), [quod] absit, si ad vomitum reversi fueritis (cfr. Prov 26,11), hec praga et pestilentia super vos revertetur et multe alie maiores tribulationes cum ipsis”.
13 Et factum est [quod], divina dispensatione et meritis sancti patris, ex illa hora et tempore, cessaret illa tribulatio
14 Immo, quod est magnum miraculum, quando grando veniebat et devastabat agros vicinorum suorum, illorum agros non tangebat [qui erant] iuxta illos.
15 Et exinde ceperunt multiplicari et habundare in spiritualibus et temporalibus usque ad sexdecim vel .XX. annos.
16 Postea ceperunt ex adipe superbire, et habere se odio ad invicem et percutere se gladiis usque ad mortem, occidere animalia occulte, de nocte rapere et furari, et multa alia mala perpetrare.
17 Cumque Dominus consideraret quod eorum opera mala erant et quod non observarent que per servum suum annuntiata sunt eis [indignatus est zelus eius super eos et avertit manum misericordie sue ab eis,
18 et reversa est praga grandinis et luporum] super eos, sicut eis dixerat sanctus pater, et multe alie tribulationes peiores prioribus supervenerunt eis;
19 quoniam totum castrum igne crematum fuit et, omnibus perditis que habebant, ipsi soli evaserunt (cfr. Iob 1,15).
20 Unde fratres et alii qui audierunt verbum sancti patris, quomodo predixerat eis prospera et adversa, mirati sunt in sanctitate eius, videntes ad litteram omnia impleta.