1 Eodem tempore, cum esset beatus Franciscus cum fratribus suis, quos tunc habebat, tante puritatis erat quod ab illa hora que Dominus ei revelavit ut deberet vivere, ipse et fratres eius, secundum formam sancti Evangelii, ad litteram voluit illud et studuit observare toto tempore vite sue.
2 Unde prohibuit fratri, qui fratribus faciebat coquinam ut, cum vellet fratribus dare legumina ad manducandum, non premitteret ea in sero in aqua calida, sicut est consuetum, pro alio die, ut observarent fratres illud verbum sancti Evangelii: “Nolite solliciti esse de crastino (cfr. Mat 6,34)”.
3 Et ita frater ille, postquam fratres dixerant matutinum, mittebat illa ad mollificandum.
4 Quapropter etiam per longum tempus multi fratres in pluribus locis, ubi per se morabantur, et maxime in civitatibus, hoc observaverunt nolentes plures helemosinas acquirere vel accipere nisi quot sufficerent eis per unum diem.