1 Cumque iaceret ibi beatus Franciscus usque ad quinquaginta dies et plus, non potuit lumen diei videre de die nec de nocte lumen ignis, sed semper in domo et in cellula illa manebat in obscuro;
2 insuper et magnos dolores in oculis die noctuque habebat, ita quod de nocte quiescere et dormire fere non poterat: quod erat valde contrarium et magnum gravamen infirmitati oculorum et aliis eius infirmitatibus.
3 Immo etiam si aliquando vellet quiescere et dormire, tot mures erant in domo et in cellula ubi iacebat, que erat facta ex storiis ex una parte illius domus, euntes [et] discurrentes supra ipsum et in circuitu eius, quod non sinebant ipsum dormire.
4 Immo tempore orationis valde impediebant ipsum;
5 et non solum de nocte, sed etiam de die nimis tribulabant ipsum, ita ut, etiam quando comederet, ascenderent super mensam eius ita ut socii eius et ipsemet considerarent quod esset temptatio diabolica, sicut et fuit.
6 Unde quadam nocte considerans beatus Franciscus quod tot tribulationes haberet, pietate motus est erga semetipsum et intra se dixit: “Domine, in auxilium me respice (cfr. Ps 70,12) super infirmitates meas, ut patienter valeam tolerare”.
7 Et subito in spiritu dictum est illi: “Dicas michi, frater: si quis pro hiis tuis infirmitatibus et tribulationibus tam magnum et pretiosum thesaurum tibi daret, quod si tota terra esset purum aurum, omnes lapides essent lapides pretiosi, et aqua tota esset balsamum,
8 tamen tu pro nichilo hec omnia reputares et haberes, ac si essent materiales: terra, lapides et aqua, in comparatione (cfr. Sap 7,9; Ps 18,11) magni et pretiosi thesauri qui tibi darentur.
9 Nonne multum gauderes?”.
10 Et respondit beatus Franciscus: “Magnus esset, Domine, thesaurus iste et investigabilis, pretiosus valde et nimis amabilis et desiderabilis (cfr. Ps 18,11)”.
11 Et ait illi: “Ergo, frater, iocundare et jubila satis in tuis infirmitatibus et tribulationibus, quoniam de cetero ita secure te habeas ac si iam esses in regno meo”.
12 Et surgens mane dixit sociis suis: “Si imperator alicui suo servo integrum regnum daret, nonne multum deberet gaudere? Sed si totum imperium, nonne multo magis gauderet?”.
13 Et ait illis: “Ergo me oportet multum gaudere amodo infirmitatibus meis (cfr. 2Cor 12,10) et tribulationibus et in Domino confortari (cfr. Eph 6,10) et gratias semper agere Deo Patri et unico Filio eius Domino nostro Iesu Christo (cfr. Eph 5,20) et Spiritui Sancto de tanta michi facta gratia et benedictione, quod scilicet viventem adhuc in carne, per misericordiam suam de regno me servulum suum indignum dignatus est certificare.
14 Unde volo ad laudem eius et ad nostram consolationem et ad hedificationem proximi facere nova[m] Laudem Domini de suis creaturis, quibus cotidie utimur et sine quibus vivere non possumus,
15 et in quibus humanum genus multum offendit Creatorem, et cotidie sumus ingrati tante gratie, quia inde nostrum Creatorem et datorem omnium bonorum sicut deberemus non laudamus”.
16 Et sedens cepit meditari et postea dicere: “Altissimo, omnipotente, bon Segnore”.
17 Et fecit cantum in ipsis et docuit socios suos ut dicerent.
18 Nam spiritus eius erat tunc in tanta dulcedine et consolatione, quod volebat mittere pro fratre Pacifico, qui in seculo vocabatur rex versuum et fuit valde curialis doctor cantorum, et dare sibi aliquos fratres bonos et spirituales, ut irent per mundum predicando et laudando Deum.
19 Nam volebat et dicebat, quod prius aliquis illorum predicaret populo, qui sciret predicare, et post predicationem cantarent Laudes Domini tamquam ioculatores Domini.
20 Finitis Laudibus, volehat ut predicator populo diceret: “Nos sumus ioculatores Domini et in hiis volumus a vobis remunerari, scilicet ut stetis in vera penitentia”.
21 Et dicebat: “Quid enim sunt servi Dei nisi quodammodo quidam ioculatores eius, qui corda hominum movere debent et erigere ad letitiam spiritualem?”.
22 Et specialiter de fratribus Minoribus dicebat, qui populo pro ipsius salvatione dati fuerunt.
23 Nam Laudes Domini quas fecit, videlicet: Altissimo, omnipotente, bon Segnore, imponens illis vocavit nomen Canticum fratris Solis, qui est pulchrior omnibus aliis creaturis et magis Deo assimilari potest.
24 Unde dicebat: “In mane cum oritur sol, omnis homo deberet laudare Deum qui creavit ipsum, quia per ipsum oculi de die illuminantur;
25 in sero cum fit nox, omnis homo deberet laudare Deum propter aliam creaturam fratrem ignem, quia per ipsum oculi nostri de nocte illuminantur”.
26 Et ait: “Omnes sumus quasi ceci, et Dominus per istas duas creaturas illuminat oculos nostros;
27 propter quod de hiis et aliis creaturis suis quibus cotidie utimur, specialiter ipsum gloriosum Creatorem semper laudare debemus”.
28 Quod in sua sanitate et infirmitate libenter fecit et faciebat, et alios libenter commonuit ad laudandum Dominum.
29 Immo cum gravabatur infirmitate, ipsemet incipiebat dicere Laudes Domini, et postea faciebat cantare socios suos, ut in consideratione laudis Domini oblivisci posset dolorum et infirmitatum acerbitatem.
30 Et sic fecit usque ad diem mortis sue.