1 Et factum est, cum quadam die veniret medicus apportans ferrum cum quo faciebat cocturas pro infirmitate oculorum, et fecisset fieri ignem ad calefaciendum ferrum, et accenso igne misit ferrum in ipsum.
2 Beatus Franciscus ad confortandum spiritum suum, ut non expavesceret, dixit ad ignem: “Frater mi ignis, nobilis et utilis inter alias creaturas quas Altissimus creavit, esto michi in hac hora curialis, quia olim te dilexi et adhuc diligam amore illius Domini qui te creavit;
3 deprecor etiam Creatorem nostrum qui te creavit, ut ita tuum calorem temperet quod ipsum valeam sustinere”.
4 Et, oratione finita, crucis signo signavit ignem.
5 Nos vero qui cum ipso eramus (cfr. 2Pet 1,18), omnes fugimus ex pietate et [com]passione illius, et solus medicus cum ipso remansit.
6 Et, facta coctura, reversi sumus ad illum.
7 Qui dixit nobis: “Pusillanimes et modice fidei (cfr. Mat 8,26), quare fugistis?
8 In veritate dico vobis quod nullum dolorem sensi nec ignis calorem; immo, si non est bene coctum, adhuc coquat melius”.
9 Et miratus est inde valde ille medicus, habens illud pro magno miraculo, quoniam penitus se non movit.
10 Et ait medicus: “Fratres mei, dico vobis quod non solum de ipso qui est debilis et infirmus, sed de illo qui esset fortis et corpore sanus timerem, ne tam magnam cocturam posset sustinere, quod etiam in quibusdam sum iam expertus”.
11 Nam coctura fuit longa, incipiens iuxta auriculam usque ad supercilium oculi, propter flegma multum quod die et nocte ad oculos per multos annos cotidie descendebat;
12 unde oportuit quod secundum consilium illius medici omnes vene ab auricula usque ad supercilium oculi inciderentur, licet totum sibi esset contrarium secundum consilium aliorum medicorum; quoniam et verum fuit, quia nichil ei profuit.
13 Similiter et alius quidam medicus ambas eius auriculas perforavit, et tamen nichil ei profuit.