1 Cumque ille frater novitius, de quo supra dictum est in quodam heremitorio moraretur, accidit ut quadam die veniret illuc beatus Franciscus.
2 Cui frater ille sic locutus est, ei dicens: “Pater, michi magna consolatio esset habere psalterium; sed licet generalis minister illud concedere michi velit, volo tamen illud habere de conscientia tua”.
3 Cui beatus Franciscus tale responsum dedit dicens: “Carolus imperator, Rolandus et Oliverius et omnes paladini et robusti viri, qui potentes fuerunt in prelio, persequentes infideles cum multo sudore et labore usque ad mortem habuerunt de illis gloriosam et memorialem victoriam et ad ultimum ipsi sancti martyres mortui sunt pro fide Christi in certamine;
4 et multi sunt qui sola narratione eorum, que illi fecerunt, volunt recipere honorem et humanam laudem”.
5 Et propter hoc scripsit significationem horum verborum in suis Admonitionibus dicens: “Sancti fecerunt opera, et nos, recitando et predicando ea, volumus inde recipere honorem et gloriam”.
6 Ac si diceret: scientia inflat, caritas autem hedificat (cfr. 1Cor 8,1).