1 Nam beatus Franciscus tantam reverentiam et devotionem habebat in Corpore Christi, quod voluit scribi in Regula, ut fratres in provinciis, quibus morarentur, curam et sollicitudinem inde haberent,
2 et admonerent et predicarent inde clericos et sacerdotes, ut Corpus Christi in loco bono et honesto collocarent;
3 quod, si non facerent, volebat quod fratres illud agerent.
4 Immo quodam tempore voluit mittere quosdam fratres cum pixidibus per universas provincias, et ubicumque invenirent Corpus Christi illicite collocatum, illud honorifice in ipsis collocarent.
5 Nam propter reverentiam sanctissimi Corporis et Sanguinis Domini Iesu Christi voluit similiter poni in Regula,
6 ut verba et nomina Domini inscripta, per que conficitur Sanctissimum Sacramentum, fratres ubicumque invenirent non bene reposita vel inhoneste in aliquo loco iacerent dispersa, recolligerent et reponerent, honorantes Dominum in sermonibus quos locutus est (cfr. 3Re 2,4):
7 multa enim sanctificantur per verba Dei (cfr. 1Tim 4,5), et in virtute verborum Christi altaris conficitur sacramentum.
8 Et licet non scriberet ista in Regula, maxime quia fratribus ministris non videbatur bonum ut fratres hoc haberent in mandato, tamen sanctus pater in Testamento suo et aliis suis scriptis fratribus relinquere voluit de hiis voluntatem suam.
9 Quosdam etiam alios fratres per universas provincias mittere voluit cum bonis et pulchris ferramentis hostiarum ad faciendum hostias.
10 Cumque eligeret beatus Franciscus de illis fratribus quos secum volebat ducere, dixit ad illos: “In nomine Domini ite bini et bini (cfr. Mar 6,7) honeste per viam et maxime cum silentio, a mane usque post tertiam orantes in cordibus vestris (Col 3,16) Dominum.
11 Et verba otiosa (cfr. Mat 12,36) vel inutilia non nominentur in vobis (cfr. Eph 5,3).
12 Licet enim ambuletis, tamen conversatio vestra sit sic honesta, quemadmodum in heremitorio aut in cella permanseritis; quoniam ubicumque sumus et ambulamus, habemus cellam nobiscum:
13 frater enim corpus est cella nostra et anima est heremita, que moratur intus in cella ad orandum Deum et meditandum.
14 Unde, si anima non manserit in quiete et solitudine in cella sua, parum prodest religioso cella manu facta.