1 Quodam tempore in estate, cum esset beatus Franciscus apud eundem locum et maneret in cella ultima iuxta sepem orti retro post domum, ubi post mortem eius manebat frater Rainerius ortolanus,
2 accidit ut quadam die, cum descendisset de illa cellula, cicada erat in ramo arboris fici, que erat iuxta eandem cellam, ita quod poterat ipsam tangere.
3 Unde, porrigens sibi manum, dixit ad eam: “Veni ad me, soror cicada”.
4 Et statim ascendit in digitis manus eius, et cum digito alterius manus cepit tangere cicadam, dicens sibi: “Canta, soror mea cicada”.
5 Et statim obedivit ei et cepit canere, et multum inde consolabatur beatus Franciscus et laudabat Deum. 6 Et sic per magnam horam tenuit ipsam ita in manu; postea reposuit ipsam in ramo fici, unde ipsam abstulerat. 7 Et sic usque ad continuos .VIII. dies, cum descenderet de cella, inveniebat ipsam in eodem loco et cotidie accipiebat ipsam in manu, et statim, cum dicebat ei ut caneret, tangendo ipsam, canebat.
8 Post dies octo dixit sociis suis: “Demus licentiam sorori cicade, ut recedat quo voluerit; satis enim nos consolata est; nam caro posset inde trahere vanam gloriam”.
9 Et, data sibi licentia, statim, recessit et amplius ibi non apparuit.
10 Et mirati sunt inde socii eius quod ita obediret ei et sic esset mansueta sibi.
11 Nam beatus Franciscus in tantum letabatur in creaturis propter amorem Creatoris, quod Dominus, pro consolatione utriusque hominis sui, que sunt hominibus silvestres, sibi mansuetas faciebat.