1 Quodam tempore beatus Franciscus iverat Romam ad visitandum dominum Hugonem, episcopum Hostiensem, qui postea fuit papa, et mansit cum eo per aliquot dies, et licentiatus ab eo apostolico, visitavit dominum Leonem, cardinalem sancte Crucis.
2 Erat enim ille cardinalis valde benignus et curialis homo, et libenter videbat beatum Franciscum et nimis venerabatur eum.
3 Et rogavit ipsum cum omnimoda devotione ut maneret secum per aliquot dies, maxime quia tunc erat hiems et magnum frigus et quasi cotidie erant magni venti et pluvie, sicut solent esse illo tempore.
4 Et dixit ad eum: “Frater, est ineptum tempus ad ambulandum.
5 Volo, si tibi placet, ut maneas mecum usquedum erit bonum tempus ad ambulandum; cum cotidie pascam certos pauperes in domo mea, recipies victum a me vice unius pauperis”.
6 Hoc autem dixit dominus cardinalis, quia sciebat beatum Franciscum propter suam humilitatem semper velle recipi ubicumque hospitaretur tamquam pauperculus, licet esset tante sanctitatis, ut a domino papa et cardinalibus et ab omnibus magnatibus huius seculi, qui cognoscebant ipsum, veneraretur ut sanctus.
7 Item dixit: “Dabo tibi bonam domum remotam, ubi poteris orare et comedere, si volueris”.
8 Erat autem cum domino cardinali frater Angelus de Tancredo, unus de .XII. primis fratribus.
9 Qui dixit ad beatum Franciscum: “Frater, est prope hic in muro urbis una pulchra turris valde ampla et spatiosa interius et habet .IX. testudines, in quibus manere poteris remote quasi in heremitorio”.
10 Et ait ei beatus Franciscus: “Eamus ad videndum eam”.
11 Ut autem vidit eam placuit ei; et reversus est ad dominum cardinalem dicens ei: “Domine, forsitan manebo apud vos per aliquot dies”.
12 Et gavisus est inde dominus cardinalis.
13 Ivit ergo frater Angelus et aptavit eam, ut posset beatus Franciscus cum suo socio manere ibi de die et nocte.
14 Nolebat enim inde descendere beatus Franciscus per diem et noctem, donec maneret apud dominum cardinalem.
15 Nam proposuit frater Angelus beato Francisco et socio eius cotidie de foris portare comestionem, quoniam nec ipse nec alius debebat ad ipsum introire.
16 Ivit ergo illuc ad manendum beatus Franciscus cum socio suo.
17 Cum autem in prima nocte vellet ibi dormire, venerunt demones et fortiter eum verberaverunt.
18 Qui statim vocavit socium suum qui manebat longe ab ipso, dicens: “Veni ad me”.
19 Et statim surrexit et ivit ad eum.
20 Et ait ad eum beatus Franciscus: “Frater, verberaverunt me demones valde: unde volo quod maneas iuxta me, quoniam timeo hic stare solus”.
21 Et mansit iuxta illum socius eius per totam noctem.
22 Nam totus tremebat beatus Franciscus, quasi homo qui patitur febrem; et ambo vigilaverunt per totam noctem illam.
23 Interim loquebatur beatus Franciscus cum socio suo dicens: “Quare verberaverunt me demones et data est illis potestas (cfr. Apoc 9,3; 13,5.7) a Domino malefaciendi michi?”.
24 Et cepit dicere: “Demones sunt castaldi Domini nostri. Sicut potestas, cum aliquis offendit, mittit castaldum suum ad puniendum ipsum, sic Dominus quos diligit per castaldos suos, videlicet per demones, qui in hoc ministerio sunt eius ministri, corripit et castigat (cfr. Prov 3,12; Heb 12,6).
25 Multotiens enim ignoranter peccat etiam perfectus religiosus”.
26 “Unde cum non cognoscit peccatum suum, castigatur a diabolo, ut videat et consideret propter illam castigationem diligenter interius et exterius ea in quibus offendit, quia quos diligit Dominus tenere in presenti vita, nichil in ipsos relinquit inultum.
27 Ego vero per misericordiam et gratiam Dei (cfr. Rom 12,1) non cognosco in aliquo me offendisse, quod per confessionem et satisfationem non emendaverim.
28 Immo etiam per misericordiam suam hoc donum contulit michi, ut de omnibus in quibus placere debeam et displicere, in oratione michi cognitionem tribuit.
29 Sed potest esse ut michi videtur, quod ideo Dominus per castaldos suos me castigaverit quia, licet dominus cardinalis libenter michi faciat misericordiam et corpori meo sit necesse recipere et confidenter ab eo recipere valeam,
30 fratres mei, qui vadunt per mundum sustinendo famem et multam tribulationem et alii fratres qui permanent in pauperculis domibus et heremitoriis, cum audierint quod maneo apud dominum cardinalem, occasionem murmurandi adversum me habere poterunt, dicentes:
31 Nos sustinemus tot necessitates et ipse habet consolationes suas.
32 Unde semper teneor illis dare bonum exemplum, maxime quia in hoc sum datus illis.
33 Nam magis hedificantur fratres, cum maneo in pauperculis locis inter ipsos, quam in aliis locis; et cum maiori patientia suas tribulationes supportant, cum audiunt et sciunt idem me supportare”.
34 Et licet infirmus fuisset semper beatus Franciscus, quoniam in seculo fuit fragilis et debilis homo secundum naturam et cotidie usque ad diem mortis sue, eo quod esset infirmior,
35 tamen considerabat ut fratribus exhiberet bonum exemplum et ut occasionem murmurandi semper de se tolleret eis, videlicet ut non possent fratres dicere:
36 Ipse habet necessitates suas, et nos non habemus.
37 Quia in sanitate eius et infirmitate, usque ad diem mortis, tot voluit pati necessitates,
38 quod quicumque fratrum scirent sicut nos, qui per aliquod tempus usque ad diem mortis eius cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18), quod, si vellent reducere ad memoriam, non possent se a lacrimis continere et, cum paterentur aliquas necessitates et tribulationes, cum maiori patientia ipsas supportarent.
39 Et summo mane descendit beatus Franciscus de turri et ivit ad dominum cardinalem, narrans ei omnia que sibi acciderant et omnia verba que dixerat cum socio suo.
40 Immo etiam dixit ei: “Homines magnam fidem habent in me et credunt me sanctum hominem, et ecce demones eiecerunt me de carcere”.
41 Quoniam tamquam in carcere ibi remote manere volebat et nulli loqui nisi socio suo.
42 Et plurimum letatus est dominus cardinalis cum ipso.
43 Verumtamen quoniam sciebat et venerabatur ipsum tamquam sanctum, fuit contentus de eius voluntate, postquam ibi manere noluit.
44 Et sic beatus Franciscus, licentiatus ab ipso, reversus est ad heremitorium sancti Francisci de Fonte Columbarum iuxta Reate.