36.
1 Sanctus autem Franciscus, cum iam plenus esset gratia Spiritus sancti (cfr. Act 6,5.8), convocans ad se dictos sex fratres praedixit illis quae ventura erant.
2 “Consideremus, inquit, fratres carissimi vocationem nostram qua misericorditer vocavit nos Deus, non tantum pro nostra sed pro multorum salute, ut eamus per mundum exhortando omnes plus exemplo quam verbo ad agendam poenitentiam de peccatis suis et habendam memoriam mandatorum Dei.
3 Nolite timere quia pusilli (cfr. Luc 12,32) et insipientes videmini, sed secure annuntiate simpliciter poenitentiam, confidentes in Domino qui vicit mundum (cfr. Ioa 16,33) quod spiritu suo loquitur per vos et in vobis (cfr. Mat 10,20) ad exhortandum omnes ut convertantur ad ipsum et eius mandata observent.
4 “Invenietis autem quosdam homines fideles, mansuetos et benignos, qui cum gaudio vos et verba vestra recipient, aliosque plures, infideles, superbos et blasphemos (cfr. 2Timm 3,2), qui exprobrantes resistent vobis et his quae dicetis.
5 Ponite ergo in cordibus vestris patienter et humiliter omnia tolerare”.
6 Cumque fratres haec audissent, timere coeperunt.
7 Ad quos sanctus ait: “Nolite timere quoniam non post multum tempus venient ad nos multi sapientes et nobiles (cfr. 1Cor 1,26), eruntque nobiscum praedicantes regibus et principibus et populis multis.
8 Multi vero convertentur ad Dominum qui per universum mundum multiplicabit suam familiam et augebit”.
37.
1 Et cum haec dixisset illis ac benedixisset, abierunt viri Dei devote eius monita observantes.
2 Cum autem inveniebant aliquam ecclesiam sive crucem, inclinabant se ad orationem et devote dicebant: “Adoramus te Christe et benedicimus tibi propter omnes ecclesias tuas quae sunt in universo mundo, quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum”.
3 Credebant enim semper invenire locum Dei ubicumque crucem vel ecclesiam invenissent.
4 Quicumque autem eos videbant plurimum mirabantur eo quod habitu et vita dissimiles erant omnibus et quasi silvestres homines videbantur.
5 Quocumque vero intrabant, civitatem scilicet vel castellum aut villam vel domum, annuntiabant pacem (cfr. Luc 8,1; 10,5), confortantes omnes ut timerent et amarent creatorem caeli et terrae eiusque mandata servarent.
6 Quidam libenter eos audiebant, alii e contrario deridebant; plerique eos quaestionibus fatigabant, quibusdam dicentibus: “Unde estis?”, aliis quaerentibus quis esset ordo ipsorum.
7 Quibus, licet esset laboriosum tot quaestionibus respondere, simpliciter tamen confitebantur quod erant viri poenitentiales de civitate Assisii oriundi.
8 Nondum enim ordo eorum dicebatur religio.
38.
1 Multi vero eos deceptores vel fatuos iudicabant et nolebant eos recipere in domum suam, ne tanquam fures res suas furtim auferrent.
2 Propterea in multis locis, post illatas eis multas iniurias, hospitabantur in ecclesiarum porticibus vel domorum.
3 Eodem tempore duo ex ipsis erant Florentiae qui per civitatem mendicantes hospitium non poterant invenire.
4 Venientes autem ad quamdam domum habentem porticum et in porticu clibanum, dixerunt ad invicem: “Hic poterimus hospitari”.
5 Rogantes ergo dominam domus ut eos reciperet intra domum et illa hoc facere recusante, dixerunt humiliter ut saltem iuxta clibanum permitteret eos quiescere illa nocte.
6 Hoc autem concesso per illam, venit vir eius et invenit eos in porticu, et advocans uxorem dixit illi: “Quare istis ribaldis hospitium in nostra porticu contulisti?”.
7 Respondit illa quod noluerat eos in domum recipere sed eis concesserat extra in porticu iacere, ubi non poterant nisi ligna furari.
8 Noluit ergo vir quod daretur eis aliquod tegumentum, licet esset tunc magnum frigus, quia putabat eos esse ribaldos et fures.
9 Illa autem nocte, cum usque ad matutinum satis sobrio somno iuxta clibanum quievissent calefacti solo calore divino et cooperti tegumento dominae paupertatis, iverunt ad viciniorem ecclesiam pro matutinali officio audiendo.
39.
1 Et mane facto ivit illa mulier ad eamdem ecclesiam, et videns ibidem fratres illos in oratione devote persistere, dixit intra se: “Si homines isti essent ribaldi et fures, ut vir meus dicebat, non sic in oratione persisterent reverenter”.
2 Cumque haec cogitaret, ecce vir quidam, Guido nomine, pauperibus in ipsa ecclesia manentibus eleemosynam tribuebat.
3 Qui cum venisset ad fratres et vellet dare cuilibet eorum pecuniam sicut dabat aliis, recusaverunt illi pecuniam et accipere noluerunt.
4 At ille dixit eis: “Quare vos, cum sitis pauperes, non accipitis denarios sicut alii?”.
5 Respondit frater Bernardus: “Verum est quod pauperes sumus, sed nobis non est ita gravis paupertas sicut aliis pauperibus: nam per Dei gratiam, cuius consilium implevimus, voluntarie pauperes facti sumus”.
6 Admirans vir ille super his et interrogans eos si unquam aliquid possedissent, audivit ab eis quod multa possederant, sed amore Dei omnia pauperibus dederant.
7 Hic namque qui sic respondit fuit ille frater Bernardus, a beato Francisco secundus, quem sanctissimum patrem hodie veraciter credimus.
8 Qui primo pacis et poenitentiae legationem amplectens post sanctum Dei cucurrit, venditis omnibus quae habebat et erogatis pauperibus (cfr. Luc 18,22) secundum perfectionis evangelicae consilium, perseverans usque in finem in sanctissima paupertate.
9 Considerans ergo dicta mulier quod fratres denarios noluissent, accedens ad eos dixit quod libenter eos reciperet intra domum suam si vellent illuc accedere gratia hospitandi.
10 Cui fratres humiliter re-sponderunt: “Dominus tibi retribuat (cfr. 2Re 2,6) pro bona voluntate”.
11 Praedictus autem vir, audiens quod fratres non potuetant invenisse hospitium, duxit eos in domum suam dicens: “Ecce hospitium vobis a Domino praeparatum. Manete in eo secundum beneplacitum vestrum”.
12 At illi, gratias Deo agentes, manserunt apud illum diebus aliquot, aedificando eum tam exemplo quam verbo in timore Domini, ita quod postea multa pauperibus erogavit.
40.
1 Licet autem sic benigne tractarentur ab isto, apud alios tamen intantum vilissimi habebantur ut multi, parvi et magni, exprobarent et iniuriarentur eis, auferentes illis quandoque etiam vestimenta vilissima quae habebant.
2 Cumque servi Dei remanerent nudi, quia secundum formam evangelii unam tantum tunicam (cfr. Mat 10,10) portabant, non repetebant ablata sibi restitui.
3 Si qui vero, pietate moti, reddere volebant eis ablata, libenter recipiebant.
4 Quidam autem lutum super eos iactabant, alii vero ponentes taxillos in manibus eorum invitabant ipsos si ludere volebant, alii capientes capucia eorum a tergo post dorsum suum sic suspensos eos portabant.
5 Haec et similia faciebant illis, reputantes eos tam viles quod audacter affligebant eos sicut volebant.
6 Insuper, infame et siti et frigore et nuditate (cfr. 1Cor 11,27) immensas tribulationes et angustias tolerabant.
7 Quae omnia constanter et patienter, ut a beato Francisco fuerant moniti, sustinentes non tristabantur nec turbabantur nec maledicebant inferentibus eis mala.
8 Sed, sicut viri perfecte evangelici et in magno lucro positi, exultabant vehementer in Domino, omne gaudium existimantes cum in tentationes et tribulationes huiusmodi incidebant (cfr. Iac 1,2), atque, iuxta verbum evangelii, pro suis persecutoribus orabant (cfr. Mat 5,44) sollicite et ferventer.