61.
1 Venerabilis autem pater, dominus Iohannes de Sancto Paulo cardinalis praedictus, qui beato Francisco consilium et protectionem saepius impendebat, vitam et actus ipsius sancti ac fratrum suorum omnibus aliis cardinalibus commendabat.
2 Quorum mentes sunt commotae ad diligendum virum Dei cum fratribus quis, intantum quod unusquisque eorum desiderabat habere in curia de ipsis fratribus, non pro aliquo servitio recipiendo ab ipsis, sed propter sanctitatem fratrum et devotionem qua fervebant ad eos.
3 Defuncto vero domino Iohanne de Sancto Paulo, inspiravit Dominus uni ex cardinalibus, nomine Hugolino, tunc Ostiensi episcopo, ut beatum Franciscum et fratres eius intime diligeret, protegeres et foveret.
4 Qui revera ferventissime se habuit circa eos ac si esset omnium pater, immo plus quam patris carnalis dilectio ad carnales filios naturaliter se extendat, amor huiusmodi spiritualiter efferbuit ad virum Dei cum quis fratribus diligendum in Domino et fovendum.
5 Cuius famam gloriosam vir Dei audiens, quia famosus erat inter ceteros cardinales, accessit ad eum cum fratribus suis.
6 Ille autem cum gaudio suscipiens ipsos ait eis: “Offero meipsum vobis auxilium et consilium, atque protectionem paratus impendere secundum vestrum beneplacitum, et volo quod propter Deum me recommendatum in vestris orationibus habeatis”.
7 Tunc beatus Franciscus, gratias Deo agens, dixit eidem domino cardinali: “Libenter volo, domine, vos habere in patrem et protectorem nostrae religionis, et volo quod omnes fratres habeant vos semper in suis orationibus recommendatum”.
8 Postea rogavit eum beatus Franciscus ut in Pentecoste dignaretur fratrum capitulo interesse.
9 Qui statim benigne assensit, atque ex tunc interfuit eorum capitulo omni anno.
10 Quando vero ad capitulum veniebat, exibant processionaliter obviam ei omnes fratres in capitulo congregati.
11 Ille autem, venientibus fratribus, descendebat de equo et ibat pedes cum eis usque ad ecclesiam Sanctae Mariae.
12 Eisque postea faciebat sermonem et celebrabat missam in qua vir Dei Franciscus evangelium decantabat.