1
1 In confinibus Urbis vir quidam nobilis, Radulfus nomine, cum Deo devota uxore fratres Minores suo recepit hospitio tam hospitalitatis gratia quam beati Francisci reverentia et amore.
2 Nocte vero illa in summitate turris dormiens custos castri, cum iaceret super struem lignorum in ipsa muri positorum crepidine, ipsorum soluta compage, in tectum palatii corruit et exinde super terram.
3 Excitata est ad sonitum casus tota familia, et custodis intellecta ruina, dominùs castri et domina cum fratribus accurrerunt.
4 Is vero, qui ex alto corruerat, absorptus fuerat tam profundo sopore, ut nec ad casum evigilaret iteratae ruinae nec ad strepitum accurrentis familiae cum clamore.
5 Trahentium tamdem et impellentium manibus excitatus, conqueri coepit, quod dulci fuisset quiete privatus, inter beati Francisci brachia suaviter asserens se dormisse.
6 Cum vero de casu proprio doceretur ab aliis et in imo se videret qui in alto iacuerat, stupens, esse factum quod fieri non perceperat, poenitentiam se facturum ob reverentiam Dei et beati Francisci coram omnibus repromisit.
2
1 In castro Pophis, quod in Campania positum est, sacerdos quidam, Thomas nomine, accessit ad reparandum ecclesiae molendinum.
2 Deambulans autem incaute secus extrema canalis, quo gurges profundus copioso defluebat influxu, subito casu cavilloso ligno intrusus est, cuius impulsu volvitur molendinum.
3 Cum igitur consertus iaceret in ligno, et super os ipsius, quia supinus erat, aquarum impetus inundaret, corde tantum, quia lingua non poterat, sanctum Franciscum flebiliter invocabat.
4 Per magnum vero spatium sic illo iacente, ac de vita ipsius iam penitus sociis desperatis, in contrariam partem molam cum violentia revolverunt, et sic eiectus, sacerdos palpitans volutabatur in aquae meatu.
5 Et ecce, quidam frater Minor, indutus tunica candida et fune succinctus, cum magna suavitate arreptum per brachium extra flumen eduxit, dicens: ”Ego sum Franciscus, quem invocasti”.
6 Ille vero, sic liberatus, nimis obstupuit volensque pedum ipsius deosculari vestigia, huc atque illuc anxius discurrebat, quaerens a sociis: ”Ubi est ille? Quo abiit Sanctus? Qua via discessit?”.
7 Viri autem illi tremefacti, proni ceciderunt in terram (cfr. Num 14,5), sublimis Dei gloriosa extollentes magnalia et virtuosa merita humilis servi eius.
3
1 Iuvenes quidam de burgo Celani pro metendis herbis exierant ad campestria quaedam, in quibus vetus latebat puteus, herbis in summo ore virentibus obumbratus, qui quasi per passus quatuor aquarum altitudinem continebat.
2 Segregatim igitur per campum discurrentibus pueris, unus ex improviso decurrit in puteum.
3 Absorbente autem profunda fovea corpus, spiritus mentis sursum recurrebat ad beati Francisci suffragium, clamans in ipso lapsu fideliter et fidenter: ”Sancte Francisce, adiuva me!”.
4 Ceteri huc et illuc se vertentes (cfr. 3Re 18,45), dum puer alius non comparet (cfr. Gen 37,30), clamore, circuitu et lacrimis requirebant eumdem.
5 Comperto tandem, quod in puteum cecidisset, festinanter cum gemitu redierunt ad burgum, indicantes eventum, exposcentes auxilium.
6 Redeuntibus autem illis cum multa hominum turba, demissus unus per funem in puteum, puerum respexit in aquarum superficie residentem, nihil passum penitus laesionis.
7 Extractus vero de puteo puer dixit omnibus qui adstabant:
8 “Quando subito cecidi, beati Francisci patrocinium invocavi, qui corruenti mihi statim praesentialiter affuit, et manum porrigens, leniter apprehendit nec unquam deseruit, donec una vobiscum de puteo me eduxit”.
4
1 In ecclesia beati Francisci apud Assisium, dum, praesente Romana curia, praedicaret dominus episcopus Ostiensis, qui et postmodum Summus Pontifex exstitit Alexander, quidam lapis ponderosus et magnus incaute super pulpitum excelsum et lapideum derelictus, prae nimietate pressurae impulsus, super caput cuiusdam cecidit mulieris.
2 Aestimantes igitur circumstantes, perfecte ipsam iam mortuam et caput eius totaliter conquassatum, cooperuerunt eam pallio, quo erat amicta, ut, sermone finito, educeretur extra ecclesiam lugubre funus.
3 Ipsa vero se beato Francisco, ante cuius iacebat altare, fideliter commendavit.
4 Et ecce, praedicatione finita, mulier coram omnibus adeo surrexit incolumis, ut nullius in ea laesionis vestigium appareret.
5 Sed et, quod est amplius admirandum, cum per longa tempora usque ad horam illam dolorem capitis quasi continuum habuisset, plene fuit ex tunc ab omnis morbi molestia liberata, sicut ipsa postmodum testabatur.
5
1 Apud Cornetum, cum in loco fratrum ad fusionem campanae viri quidam convenissent devoti, puerulus quidam octennis, Bartholomaeus nomine, exenium quoddam fratribus pro laborantibus apportavit.
2 Et ecce, subito ventus vehemens, concussa domo (cfr. Iob 1,19), ostium portae grave quidem et magnum super ipsum puerulum ita valido proiecit impulsu, ut quem tam ingens pondus oppresserat letali crederetur collisione quassatus.
3 Sic enim totaliter iacebat tumulatus sub pondere, ut nihil exterius appareret.
4 Accurrerunt omnes, qui aderant, beati Francisci virtuosam dexteram invocantes.
5 Sed et pater ipsius, qui, rigescentibus membris, se movere non poterat prae dolore, votis et voce sancto Francisco filium offerebat.
6 Levatum est denique funestum pondus desuper puerum, et ecce, quem credebant mortuum, quasi suscitatus a somno, laetus apparuit, nullam in se prorsus praeferens laesionem.
7 Igitur cum quatuordecim esset annorum, factus est frater Minor, vir postea litteratus et famosus praedicator.
6
1 Homines de Lentino lapidem praegrandem absciderunt de monte, qui superponendus erat altari cuiusdam ecclesiae beati Francisci iam in proximo consecrandae.
2 Cum autem fere quadraginta homines lapidem illum superponere vehiculo niterentur, repetitis saepius viribus, super quemdam hominem lapis cecidit et in modum sepulcri obtexit.
3 Sed cum mente confusi, quid facerent, ignorarent, maior pars hominum desperata discessit.
4 Porro viri decem, qui remanserant, lugubri voce sanctum invocantes Franciscum, ne in suo servitio sic horrende mori hominem pateretur;
5 resumpto tandem corde, tanta facilitate lapidem amoverunt, ut nullus dubitaret, virtutem affuisse Francisci.
6 Surrexit homo incolumis in omnibus membris, insuper et lumen recuperavit limpidum oculorum, quod prius habuerat obscuratum, ut sic omnibus daretur intelligi, quam in rebus desperatis beati Francisci merita validae sint virtutis.
7
1 Simile quiddam accidit apud Sanctum Severinum in Marchia de Ancona.
2 Dum enim lapis praegrandis, de Constantinopoli apportatus, ad basilicam beati Francisci multorum viribus traheretur, rapido lapsu est super quemdam trahentium devolutus.
3 Cumque ille non solum crederetur defunctus, sed etiam totaliter comminutus, assistente sibi beato Francisco et lapidem sublevante, absque omni laesione sanus et incolumis, lapidis proiecto pondere, prosilivit.
8
1 Bartholomaeus, Gaietanus civis, cum ad constructionem cuiusdam ecclesiae beati Francisci non modicum desudaret, ruente trabe quadam infirmiter posita eiusque opprimente cervicem, fuit graviter conquassatus.
2 Ipse vero mortem sibi sentiens imminentem, uti erat vir fidelis et pius, a quodam fratre viaticum postulavit.
3 Quod frater ille tam celeriter afferre non valens, quia mori subito credebatur, beati Augustini verbum protulit dicens ei: ”Crede, et manducasti”.
4 Sequenti vero nocte beatus Franciscus cum undecim fratribus illi apparuit, et inter ubera portans agniculum, ad lectum eius accessit vocavitque illum ex nomine, dicens: ”Bartholomaee, noli timere (cfr. Gen 4,17; 15,1), quia non praevalebit adversum te (cfr. Ier 1,19) inimicus, qui te in meo servitio voluit impedire.
5 Hic est Agnus, quem tibi dari petebas, quem et propter bonum desiderium suscepisti, cuius etiam virtute consequeris utriusque hominis sospitatem”.
6 Et sic per vulnera manum ducens, ad opus, quod coeperat, eum redire praecepit.
7 Qui valde mane consurgens, et his qui eum seminecem reliquerant, incolumis et laetus apparens, admirationem intulit et stuporem,
8 sed et ipsorum mentes ad beati Patris reverentiam et amorem tam exemplo sui quam Sancti miraculo excitavit.
9
1 Quidam de castro Ceperani, nomine Nicolaus, in manus inimicorum crudelium incidit (cfr. Iudc 15,18) die quadam.
2 Qui crudelitate ferali vulneribus eum super vulnera concidentes, usque adeo super miserum saevierunt, donec vel exstinctum crederent, vel protinus exstinguendum.
3 Clamaverat autem Nicolaus praedictus, cum primos ictus exciperet, alta voce: ”Sancte Francisce, succurre mihi! sancte Francisce, adiuva me!”.
4 Hanc vocem a remotis audierunt quam plurimi, licet auxilium ferre non possent.
5 Deportatus tandem domum, totus suo sanguine volutatus, fiducialiter asserebat, se mortem ex ilIis vulneribus non visurum (cfr. Luc 2,26) nec etiam se tunc sentire dolores, quoniam sanctus Franciscus sibi succurrerat, et ut poenitentiam ageret (cfr. Mar 6,12), a Domino impetrarat.
6 Quod et sequens confirmavit eventus; nam lotus a sanguine, continuo contra humanam spem exstitit liberatus.
10
1 Filius cuiusdam nobilis in Castro Sancti Geminiani, valido languore detentus omnique ulterius desperatus salute, ad extremum usque perductus est.
2 Rivus etenim sanguinis emanabat ab oculis eius, sicut ex vena brachii assolet ebullire, ceterisque propinquae mortis veris indiciis in reliquo corpore apparentibus, indicabatur pro mortuo, sed et prae debilitate spiritus et virtutis sensus et motus usu privatus, visus est penitus emigrasse.
3 Congregatis autem ex more ad planctum parentibus et amicis, ac de sola agentibus sepultura, pater ipsius, fiduciam habens in Domino, conciso gressu ad ecclesiam cucurrit beati Francisci, quae in eodem erat castro constructa, et cingulo suspenso ad guttur, cum omni humilitate se prostravit in terram (cfr. Iudt 10,20).
4 Sicque vota vovens et multiplicans preces (cfr. 1Re 1,11; Iob 40,22), suspiriis et gemitibus meruit apud Christum sanctum Franciscum habere patronum.
5 Reversus itaque statim pater ad filium et sanitati restitutum inveniens, luctum in gaudium (cfr. Lam 5,15) commutavit.
11
1 Simile quiddam meritis Sancti operatus est Dominus (cfr. Prov 16,4) circa puellam quamdam in Cathalonia de villa, nomine Thamarit, et circa aliam de Ancona,
2 quas, cum essent prae nimietate aegritudinis in ultimo spiritu constitutae, beatus Franciscus, fideliter a parentibus invocatus, perfectae continuo restituit sanitati.
12
1 Clericus quidam de Vico Albo, nomine Matthaeus, veneno mortifero bibito (cfr. Mar 16,19), in tantum fuit gravatus, quod loqui aliquo modo non valens, solum finalem exitum exspectabat.
2 Sacerdos quidam, ut sibi confiteretur, admonuit et verbum unum ab eo extorquere non valuit.
3 Ipse vero in corde (cfr. Ps 13,1) suo humiliter Christum orabat, ut per beati Francisci merita a mortis eum faucibus eripere dignaretur;
4 moxque, ut confortatus a Domino, beati Francisci nomen fideli devotione deprompsit testibus qui aderant, veneno evomito, liberatori suo gratias egit.