1
1 Rogasti me, frater Benedicte, ut de Legenda beatissimi patris nostri Francisci quaedam exciperem et ea in novem lectionum seriem ordinarem, quatenus in breviariis deberent haec poni, cum ob suam brevitatem ab omnibus possent haberi.
2 Feci quod potui, et quia vir desideriorum (cfr. Dan 9,23) es, devote, licet minus digne, tuo beneplacito satisfeci.
3 Peto mercedem huius brevis laboris, manentem fructum sanctae orationis.
2
1 Beatus Franciscus de civitate Assisii ortus, a puerilibus annis nutritus exstitit insolenter.
2 Qui negotiator effectus, fere usque ad vicesimum quintum aetatis suae annum, tempus suum vane vivendo consumpsit.
3 Dum enim mundi huius implicamentis evolvi nullius virtutis expeditione curaret, infirmitatis eum Dominus flagello corripuit, sicque mutatione dexterae Excelsi (cfr. Ps 76,11) subito in virum alterum (cfr. 1Re 10,6) conversus est, et ad mercandum regnum caelorum (cfr. Mat 13,44-46), spretis mundi huius divitiis, tota deliberatione se dedit.
4 Vendidit cuncta, quae habuit (cfr. Mat 19,21), lucratam pecuniam cuidam presbytero pauperi obtulit, quem, timore parentum illo recipere formidante, coram ipso incunctanter proiciens, tamquam pulverem vilipendit.
5 Ligatur proinde a carnali patre, includitur, caeditur, vinculatur, sed salutem corporis pro nomine Salvatoris contemnit.
3
1 Spernitur a civibus, luto, saxis impetitur, sed animum figens in Deum, surdum his omnibus se reddit.
2 Die quadam, cum in Evangelio audiret quae locutus est Dominus discipulis suis missis ad praedicandum, statim ad universa servanda tota virtute assurgit.
3 Solvit calceamenta de pedibus, tunica una sed vili induitur et pro corrigia immutavit funiculum; reliqua vero summa cum diligentia, quoad vixit, ad litteram implere curavit.
4 Relinquit patriam, mundo mortuus, intrepidus ambulat.
5 Tempore nivis capitur a latronibus et nudus ab eis in nivem proicitur.
6 Declinat ad quoddam coenobium, sed ibidem spretus, vacuus recedit, nudus abscedit.
7 Interea plus ac magis se sibi vilescens, transfert se ad leprosos, et quos ante valde despexerat, omni diligentia colit;
8 abstergit ulcera, saniem lavas, amplectitur in eis quidquid ab aliis fastiditur.
4
1 Interea Dominus aperit manum suam (cfr. Prov 31,20), ut de hac benedictione reliquos impleat.
2 Dat sibi socios et sequaces, quos piis moribus felix pater informat; evangelicam sequi docet perfectionem, summae paupertatis apprehendere titulum et viam sanctae simplicitatis incedere.
3 Proponit verbum poenitentiae omnibus, et verbo licet simplici, sed corde magnifico annuntiat verbum Dei (cfr. Luc 5,1).
4 Ante omnem suum sermonem pacem praemittit et salutationis gratia in verbo pacis praevenit omnes.
5 Propterea multi, qui pacem oderant (cfr. Ps 119,7) pariter et salutem, Domino cooperante (cfr. Mar 16,20), pacem amplexati sunt toto corde, facti et ipsi filii pacis (cfr. Luc 10,6) et aemuli salutis aeternae.
6 Multi proinde nobiles et ignobiles, clerici et laici eius adhaerent vestigiis, et spreta saeculi pompa, iugo Dei colla submittunt (cfr. Sir 51,34).
5
1 Ardet in sancto Dei sinceriter pietatis affectus; vigilantius adhibet studium in meliora proficiendi, sui atque suorum profectum concupiscit addiscere.
2 Orat instanter, sacra compunctione afflatur, sopitur sensus carnis, introducitur in sanctuarium Dei (cfr. Ps 72,17), luculenter inspicit futurum sui gregis augmentum.
3 Gratias agit Deo, revelat filiis haec et his plura, quae vidit.
4 Scribit proinde regulam evangelicam sibi et suis habitis et habendis, quem dominus papa Innocentius, operante Dei gratia, confirmavit.
5 Fiducialius itaque exit in orbem ad opus (cfr. Ps 103,23) Evangelii, nullis utens verborum adulationibus, sermonum respuit blandimenta et in prudentiam responsionum eius viri obstupescunt (cfr. Luc 2,47) doctissimi.
6 Binos et binos (cfr. Luc 10,1) confoederat, secundum Evangelium, fratres suos et mittit in universum mundum (cfr. Mar 16,15).
7 Minores eos vocat, ut nominis sui professionem praecipue humilitatis virtute decorent.
6
1 Edocet eos mortificare vitia, carnis incentiva reprimere, exteriores sensus reddere insensibiles ad cuncta quae perstrepunt.
2 Nam et ipse, quoties, ut assolet, carnis titillatione pulsatur, toties in foveam plenam glacie immergitur.
3 Hoc etiam mortificationis exemplum imitantur et caeteri.
4 Cauta examinatione fratrum acta perquirit, nihil impune relinquens, ipsos summe obedientes facit.
5 Abstinentia summa praeditus, appositorum sapores immutat, vinum perraro gustans, etiam insufficienter aquam ebibit; nuda humus lectus eius, saepius sedendo quam iacendo dormitat.
6 Ut abiectus reputaretur et vilis, plura simplicitatis ostenta effecit, fugiens in omnibus admirationem, ne incurreret vanitatem.
7 Honorabat praecipue sacerdotes, et divinae legis doctores miro venerabatur affectu.
7
1 Amplioris gratiae munere dignus effectus, abundantius Spiritus sancti rore perfunditur.
2 Nam in solari specie, quadriga vectus, inter medias noctis tenebras visitat fratres, conscientias discutit, occulta cordium (cfr. 1Cor 14,25) aperit, absentium acta cognoscit et merita futura praedicit.
3 Ad summum perfectionis apicem sanctus iste pertingens, columbina simplicitate (cfr. Mat 10,16) plenus, omnes creaturas ad Creatoris hortatur amorem.
4 Praedicat avibus, auditur ab eis, tanguntur ab ipso, nec nisi licentiatae recedunt.
5 Garriunt hirundines, nec sinunt eum populo loqui; silentium indicit et statim quiescunt.
6 Silvestres bestiae laesae ab aliis, ad ipsum confugiunt, experiuntur in eo pietatis amorem et inveniunt apud eum in tribulatione solatium.
7 Quo amore erga salutem hominum flagrat, qui bestiis sic compatitur?
8 Nam frequenter agniculos liberat et oves a nece, propter naturae simplicioris gratiam; vermiculos legit de via, ne transeuntium vestigiis laederentur.
8
1 Miro et ineffabili gaudio replebatur ob Creatoris amorem, cum solem et lunam intueretur et stellas.
2 Revera terram et caelum, ignem et aerem sincerissima puritate ad divinum monebat amorem.
3 Melle dulcius nomen Domini in ore suo supra hominum intellectum nominando afficitur; fastidit propterea mundum, martyrii gratia dissolvi cupit et esse cum Christo (cfr. Phip 1,23).
4 Versus Marrochium arripit iter, ut Miramamolino Christi Evangelium praedicet;
5 sed ad Italiam revocatus voluntate divina, tertio decimo conversionis suae anno ad partes Syriae pergit, festinat ad Soldanum, atteritur verberibus, lacessitur, praedicat Christum, remittitur tamen ab infidelibus ad fideles.
9
1 Magnificatur ab omnibus (cfr. Luc 4,15), crescit quotidie in eum, Dei nutu, fides et devotio populi; concurrit omnis homo ad videndum eum, obtruncat quandoque vestimentum eius ob devotionis amorem.
2 Fit conversio multorum ad Deum, augetur quotidie (cfr. Act 2,47) immensus numerus fratrum.
3 Procedunt obviam, et cum arborum ramis (cfr. Mat 21,8) solemniter ipsum recipiunt, pulsatis campanis; confunditur haeretica pravitas et catholica fides extollitur.
4 De puritate cordis facit sibi securitatem dicendi sermonem; eadem mentis constantia multos ut paucos alloquitur.
5 Offerunt ei panes ad benedicendum, quibus longo tempore reservatis, ad eorum gustum infirmi sanantur.
10
1 Miraculorum luce coruscans aquam convertit in vinum (cfr. Ioa 2,9); claudo cuidam in Tuscanella gressum restituit; apud Narnium paralyticum curat; ibidem mulieri caecae, pulsis veteribus tenebris, reddit lumen;
2 in Eugubio mulierem sanat contractam.
3 Alium quemdam percussum a daemone incolumem reddit;
4 mulieres quasdam alias spiritu maligno vexatas (cfr. Luc 6,18; 8,2) ad sensum revocat et salutem.
5 Per semicinctia sua varii morbi curantur.
6 Multiplicat in navi cibaria, naufragantes ducit ad portum.
7 Summa devotione studet recolere cuncta quae Christus fecit in carne (cfr.Act 1,1; 1Pet 4,1) et sic ad singula intentus efficitur, ut nihil eorum eius memoriam fugiat.
11
1 Duobus namque annis antequam spiritum redderet caelo servus et amicus Dei Franciscus, in visione Dei supra se vidit Seraphim crucifixum, qui crucifixionis suae signa sic in eo expresse evidenter impressit, ut crucifixus videretur et ipse.
2 Consignantur manus et pedes et latus crucis charactere; resultant in ipso sedulo stigmata Christi.
3 Quantum vero potest, ab oculis hominum haec studet abscondere, ne in sibi data gratia pati contingeret detrimentum (cfr. Rom 12,3; 2Cor 7,9).
12
1 Per idem tempus corpus suum vehementius solito infirmitate urgebatur, et ad diem appropinquans extremum, exteriorum oculorum lumine privatus et usu, velut olim patriarcha Iacob, cancellatis manibus filios benedixit (cfr. Gen 48,14.15).
2 Instat iam dies resolutionis eius, iubet fratres de transitu suo Laudes Domino decantare laetanter.
3 Ipse vero in vocem psalmi prorumpit: “Voce mea”, inquiens, “ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum (cfr. Ps 141,2-8)”.
4 Sic et reliquum psalmi prosequitur.
5 Legitur Evangelium, cilicio superponitur, filiis valedicens.
6 Anima illa sanctissima sic carne resolvitur et in abysso claritatis absorpta, obdormivit corpus in Domino (cfr. Act 7,60).
13
1 Conspicitur anima eius a quodam caelum conscendere, a candida nubecula (cfr. Apoc 14,14) subvehi, velut stella coruscans.
2 Catervatim ruunt undique populi, civitas Assisii gaudet et omnis accelerat regio.
3 Lacrimantur filii prae gaudio cordis et deosculantur in patre signacula summi Regis.
4 Tumulatur in pace sanctissimum corpus et cum hymnis et laudibus multis sanctae exsequiae terminantur.
14
1 Eo igitur die quo sepultus fuit, signorum fulmina sparsit.
2 Nam puellam parvam quamdam, curvam et valde contortam, ad condecentem statum reduxit.
3 Deinde ubique, sed praecipue ad suam memoriam venientibus, et gravibus infirmitatibus afflictis, gratiam sanitatis impendit.
4 Contractos multos ad statum debitum reformat: quorum quidam crura retorta usque ad nates gerebant, quidam genibus pectori iunctis et cruribus fractis conglomerati iacebant.
5 Quidam in lectulis decubantes, non nisi tracti ab aliis movebantur, quidam vero contractis manibus et reliquis arentibus membris omni erant solatio destituti.
15
1 Caecis multis restituit visum, quorum cuidam, quia numquam habuerat, dedit; alteri vero, qui fusos habebat exterius oculos, tenui venula super maxillas pendentes, ad locum suum reduxit.
2 Surdos etiam fecit audire et mutos loqui (cfr. Mar 7,37), ex quibus cuidam linguam tribuit, quam si prius habuerit, pro sua nimia brevitate vix aut numquam videri potuit;
3 leprosos duos mundavit (cfr. Luc 7,22), de quibus unus etiam paralyticus fuit, sed utriusque morbi consecutus est sanitatem.
4 A pluribus obsessis daemonia expulit; hydropicos et paralyticos et passiones diversas patientes, quorum ignoratur numerus, Christi virtute sanavit.
5 Revera in civitate Capuae a morte quemdam puerum suscitavit, qui iocando cum pueris in flumine cecidit, cuius cadaver limus fluminis diu in modum sepulchri obtexit.
6 In civitate Suessa iuvenem quemdam domus ruens subito interfecit, qui ad vocationem sanctissimi patris Francisci non solum revixit, sed etiam illaesus apparuit.
7 In Sicilia a consimili morte iuvenem alium ad vitam gloriose reduxit.
8 In Alamannia vero mortuum alterum suscitavit.
9 Alios vero septem, qui iam ad exitum propinquabant, ab ipsa fauce mortis eduxit.
16
1 Quosdam ab informi genitalium pondere, quorum ad illas inferiores partes intestina omnia defluebant, tam mirabiliter in momento sanavit, quod stupidi effecti, per somnium sibi putarent illudi potius quam vera suae curationis tam cito remedia experiri.
2 Mulierem quamdam, per viginti tres annos fluxus sanguinis passam (cfr. Mat 9,10), misericorditer liberavit; aliam vero eiusdem morbi passione per septennium fatigatam sanam effecit.
3 Clericus quidam, qui mortiferum biberat (cfr. Mar 16,18), ad eius invocationem venenum evomuit.
4 Captivorum plurium liberator piissimus ‘aperuit carceres, vincula dissolvit’, liberos abire permisit.
5 Sic in omnibus partibus mundi, sedula miracula patrans, a diversis cladibus liberat multos, per virtutem eius, quem semper amavit, quem tota mente dilexit (cfr. Luc 10,27) quem semper in corde portavit.
17
1 Anno Dominicae Incarnationis M°CC°XXVI°, quarto nonas octobris, die dominico, expletis XX annis ex quo perfectissime adhaesit Christo, vitae mortalis compedibus absolutus, feliciter migravit ad Christum.
2 Qui dum nova miraculorum luce claresceret, summus pontifex felix papa Gregorius cum universa Ecclesia in catalogo Sanctorum ipsum adscribit et festum eius die obitus sui mandat solemniter celebrari.
3 Ampliat in eo beneficia multa; ecclesiam in honorem eius fieri iubet, sumptus impendit; primarium fundamenti lapidem ipse ponit, ab omni iurisdictione inferiore ecclesiam eximit.
4 Mittit auream crucem gemmis pretiosis ornatam, in qua lignum crucis dominicae interclusum exsistit.
5 Ornamenta quoque et vasa ad altaris ministerium pertinentia, necnon et alia sollemnia indumenta non modicum pretiosa transmittit.
6 Clarificat etiam locum eius indulgentiis et remissionibus plurimis, per quas fides et devotio populi quotidie magis accrescit, ad laudem et gloriam omnipotentis Dei (cfr. Apoc 16,14), qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen (cfr. Apoc 4,9; 11,15).