46.
1 Videns autem beatus Franciscus quod Dominus fratres suos numero et merito augmentaret, cum iam essent duodecim viri perfectissimi sentientes idipsum, dixit illis undecim, ipse duodecimus dux et pater eorum: “Video, fratres, quod Dominus congregationem nostram vult misericorditer augmentare.
2 Euntes ergo ad matrem nostram sanctam romanam ecclesiam, notificemus summo pontifici quae Dominus per nos facere coepit, ut de voluntate et praecepto ipsius quod coepimus prosequamur”.
3 Cumque placuisset aliis fratribus dictum patris et simul cum eo iter arripuissent ad curiam, dixit eis:
4 “Faciamus unum ex nobis ducem nostrum et habeamus ipsum quasi vicarium Iesu Christi ut quocumque declinare voluerit declinemus, et quando hospitari voluerit hospitemur”.
5 Et elegerunt fratrem Bernardum, primum post beatum Franciscum, et sicut pater dixerat servaverunt.
6 Gaudentes igitur ibant et verba Domini loquebantur, non audentes aliquid loqui nisi quod ad laudem et gloriam Dei et ad utilitatem animae pertinebat, et frequenter orationi vacabant.
7 Dominus autem semper eis praeparabat hospitium, faciens illis necessaria ministrari.
47.
1 Cum autem venissent Romam et invenissent ibi episcopum civitatis Assisii, ab ipso cum ingenti gaudio sunt suscepti, nam Beatum Franciscum et omnes fratres speciali venerabatur affectu.
2 Nesciens tamen causam adventus eorum, coepit turbari, timens ne patriam propriam vellent deserere, in qua Dominus per eos coeperat mirabilia operari.
3 Gaudebat enim vehementer tantos viros in suo episcopatu habere, de quorum vita et moribus maxime praesumebat.
4 Sed audita causa eorumque intellecto proposito gavisus est valde, spondens eis ad hoc consilium et iuvamen.
5 Erat autem idem episcopus notus cuidam cardinali episcopo Sabinensi, qui dicebatur dominus Iohannes de Sancto Paulo, vere gratia Dei plenus, diligens plurimum servos Dei.
6 Huic praefatus episcopus patefecerat vitam beati Francisci et fratrum suorum, propter quod ipse affectabat videre virum Dei et aliquos de fratribus suis.
7 Audiens autem quod essent in Urbe, misit pro illis et suscepit eos cum magna reverentia et amore.
48.
1 Paucis vero diebus morantes cum ipso, ita aedificaverunt eum sanctis sermonibus et exemplis, quod videns in opere fulgere quod de ipsis audieràt, recommendavit se eorum orationibus humiliter et devote, petivit etiam de gratia speciali quod volebat ex tunc sicut unus de fratribus reputari.
2 Denique interrognas beatum Franciscum quare venisset, et audiens ab eo totum suum propositum et intentum, obtulit se procuratorem suum in curia.
3 Perrexit ergo ad curiam dictus cardinalis et dixit domino papae Innocentio tertio: “Inveni virum perfectissimum qui vult secundum formam sancti evangelü vivere et evangelicam perfectionem in omnibus observare, per quem credo quod Dominus velit in toto mundo fidem sanctae ecclesiae reformare”.
4 Quod audiens, dominus papa miratus est valde et eidem cardinali imposuit ut ad se duceret beatum Franciscum.
49.
1 Sequenti ergo die, vir Dei a dicto cardinali est coram summo pontifice praesentatus, cui totum suum sanctum propositum patefecit.
2 Ipse vero pontifex, cum esset discretione praecipua praeditus, votis sancti debito modo assensit, et exhortans ipsum ac fratres suos de multis, benedixit eis dicens: “Ite cum Domino, fratres, et sicut ipse vobis inspirare dignabitur omnibus poenitentiam praedicate.
3 Cum autem omnipotens Deus vos multiplicaverit numero maiori et gratia, referetis nobis, et nos plura his concedemus ac maiora vobis securius committemus”.
4 Volens autem dominus papa scire utrum concessa et concedenda essent secundum Domini voluntatem, priusquam sanctus ab ipso recederet, dixit ei et sociis:
5 “Filioli nostri, vita vestra videtur nobis nimis dura et aspera, licet enim credamus vos esse tanti fervoris quod de vobis non oporteat dubitare, tamen considerare debemus pro illis qui secuturi sunt vos, ne haec via nimis ipsis aspera videatur”.
6 Cumque videret eorum fidei constantiam et anchoram spei firmissime roboratam in Christo, ita ut nollent a suo fervore divertere, dixit beato Francisco:
7 “Fili, vade et ora Deum ut tibi revelet si id quod quaeritis de sua voluntate procedit, quatenus nos scientes Domini voluntatem, tuis desideriis annuamus”.
50.
1 Orante itaque sancto Dei, sicut ei suggesserat dominus papa, locutus est ei Dominus in spiritu per similitudinem dicens: “Quaedam mulier paupercula et formosa erat in quodam deserto, cuius pulchritudinem rex quidam magnus admirans concupivit eam accipere in uxorem, quia putabat ex ipsa pulchros filios generare”.
2 “Contracto autem et consummato matrimonio, multi filü sunt geniti et adulti, quos mater sic alloquitur dicens: “Filü, nolite verecundari quia filii regis estis.
3 Ite ergo ad curiam eius et ipse vobis omnia necessaria ministrabit”.
4 Cum ergo venissent ad regem, miratus est rex eorum pulchritudinem, vidensque in eis suam similitudinem dixit illis: “Cuius estis filii?”.
5 “Cui cum respondissent se esse filios mulieris pauperculae in deserto morantis, rex cum magno gaudio amplexatus est eos dicens: “Nolite timere (cfr. Luc 12,32; Mat 14,27) quia filii mei estis.
6 Si enim de mensa mea nutriuntur extranei, multo magis vos qui estis mei legitimi”.
7 Mandavit itaque rex mulieri praedictae ut omnes filios ex se susceptos ad suam curiam mitteret nutriendos”.
8 His igitur sic ostensis per visum beato Francisco oranti, intellexit vir sanctus se per illam mulierem pauperculam designari.
51.
1 Et oratione completa repraesentavit se summo pontifici et exemplum, quod ei Dominus ostenderat, sibi per ordinem intimavit.
2 Dixitque: “Ego sum, domine, illa mulier paupercula quem Dominus amans per suam misericordiam decoravit et ex ipsa placuit sibi filios legitimos generare.
3 Dixit autem mihi rex regum quod omnes filios quos ex me generabit nutriet, quia si nutrit extraneos, bene debet legitimos nutrire.
4 Si enim Deus peccatoribus donat bona temporalia propter nutriendorum filiorum amorem, multo magis viris evangelicis, quibus haec debentur ex merito, largietur”.
5 His auditis, dominus papa miratus est vehementer, maxime quia ante adventum beati Francisci viderat in visione quod ecclesia Sancti Iohannis Lateranensis minabatur ruinam et quidam vir religiosus, modicus et despectus (cfr. Is 16,14; 53,3) eam sustentabat, proprio dorso submisso.
6 Evigilans vero stupefactus et territus, ut discretus et sapiens considerabat quid sibi vellet haec visto.
7 Sed post paucos dies, cum venisset ad eum beatus Franciscus et ei suum propositum revelasset, ut dictum est, petissetque ab eo confirmari sibi regulam quem scripserat verbis simplicibus, utens sermonibus sancti evangelii ad cuius perfectionem totaliter inhiabat,
8 respiciens eum dominus papa ita ferventem in Dei servitio, atque conferens de visione sua et de praedicto exemplo ostenso viro Dei, coepit intra se dicere: “Vere hic est ille vir religiosus et sanctus per quem sublevabitur et sustentabitur ecclesia Dei”.
9 Et sic amplexatus est eum et regulam quam scripserat approbavit.
10 Dedit etiam sibi licentiam praedicandi ubique poenitentiam ac fratribus suis, ita tamen quod qui praedicaturi erant a beato Francisco licentiam obtinerent.
11 Et hoc idem postea in consistorio approbavit.
52.
1 His ergo concessis, beatus Franciscus gratias egit Deo (cfr. Act 27,35), et genibus flexis promisit domino papae obedientiam et reverentiam humiliter et devote.
2 Alii autem fratres, secundum praeceptum domini papae, beato Francisco similiter oboedientiam et reverentiam promiserunt.
3 Suscepta itaque benedictione a summo pontifice et visitatis apostolorum liminibus, datisque tonsuris beato Francisco et aliis undecim fratribus sicut dictus cardinalis procuraverat, volens omnes illos duodecim esse clericos.
53.
1 Reliquens Urbem, vir Dei cum dictis fratribus in orbem profectus est, mirans valde de suo desiderio sic facile adimpleto, crescensque quotidie in spe et fiducia salvatoris qui sanctis revelationibus suis quae gesta fuerant ei primitus demonstraverat.
2 Nam antequam obtineret praedicta, quadam nocte cum se sopori dedisset, videbatur sibi quod per quamdam viam incederet iuxta quam erat arbor magnae proceritatis, pulchra, fortis (cfr. Dan 4,8) et grossa.
3 Cumque appropinquaret ad eam et stans sub ipsa, eius celsitudinem et pulchritudinem miraretur (cfr. Iudt 10,14), subito ad tantam altitudinem devenit ipse sanctus quod cacumen arboris tangebat, eamque usque ad terram facillime inclinabat.
4 Et revera sic actum est cum dominus Innocentius, arbor in mundo sublimior et pulchrior et fortior, eius petitioni et voluntati se tem benignissime inclinavit.