105.
1 In mense autem sexto ante obitus sui diem, cum esset apud Senas pro infirmitate oculorum curanda, coepit in toto reliquo corpore graviter infirmari, et fracto stomacho infirmitate diuturna et vitio hepatis, sanguinem multum evomuit, ita quod visus est morti approprinquare.
2 Quo comperto, frater Helias citissime de longinquo cucurrit ad eum.
3 In cuius adventu sanctus pater in tantum convaluit ut, relicta terra illa, cum ipso ad Cellam de Cortona veniret.
4 Veniente quoque ipso ibidem et per tempus aliquod faciente moram (cfr. Mat 25,5), intumuit venter eius, turguere crura, tumueruntque pedes et stomachi magis ac magis defectum incurrit, ut cibum aliquem recipere vix valeret.
5 Rogavit deinde fratrem Heliam ut eum Assisium faceret deportari.
6 Fecit bonus filius quod benignus pater praecepit, et praeparatis omnibus, ipsum ad concumpitum locum perduxit.
7 Laetata est civitas in adventu (cfr. Est 8,15; 2Cor 7,6) beati patris et omnium populorum ora laudabant Deum (cfr. Dan 3,51);
8 universa namque multitudo populi sanctum Dei (cfr. Luc 1,10; Mar 1,24) sperabat in proximo moriturum, et haec erat exsultationis tantae materia.
106.
1 Dei quoque nutu (cfr. Iob 26,11) factum est hoc, ut sancta anima carne soluta inde ad caelorum regna (cfr. Mat 3,2) transiret, ubi sibi adhuc in carne manenti (cfr. Phip 1,24) primo data est notitia supernorum et infusa unctio salutaris.
2 Nam cum in omni sede terrarum caelorum regna (cfr. Ez 34,13; Mat 5,3) constituta cognosceret, et in omni loco divinam gratiam electis Dei (cfr. Rom 8,33) tribui crederet, expertus erat tamen locum ecclesiae Sanctae Mariae in Portiuncula gratia uberiore repletum, et supernorum visitatione spirituum frequentatum.
3 Aiebat proinde fratribus saepe: “Videte, o filii, ne quando hunc locum relinquatis.
4 Si ab una parte foras pelleremini, ex alia reintrate; nam locus iste vere sanctus est (cfr. Ez 42,13) et habitatio Dei (Cfr. 1Par 29,1).
5 Hic cum pauci essemus (cfr. 1Par 16,19), nos augmentavit Altissimus; hic luce sapientiae suae illuminavit suorum pauperum corda (cfr. Eph 1,18); hic igne amoris sui nostras voluntates accendit.
6 Hic qui oraverit corde devoto, quod petierit obtinebit, et offendens gravius punietur.
7 Propterea, filii, omni honore dignum habete locum habitaculi Dei (cfr. 3Re 8,30.33), et in toto corde vestro, in voce exsultationis et confessionis, ibi confitemini Deo (cfr. Ier 29,13; Ps 41,5; 135,2).
107.
1 Interea infirmitate crescente, omne robur corporis eius elanguit, et omnibus viribus destitutus, nullo modo poterat se movere.
2 Et quidem cum a quodam fratre fuisset interrogatus, quid vellet potius tolerare, hanc scilicet diuturnam et sic longam infirmitatem, an a carnifice quodcumque grave martyrium sustinere, respondit:
3 “Illud mihi, fili, illud dulcius, acceptiusque semper exstitit et exsistit, quod Domino Deo meo magis in me et de me fieri placet (cfr. Deut 13,18; Rom 12,1), cuius utique voluntati solum semper desidero concors et obediens per omnia inveniri.
4 Sed in cuiuslibet martyrii compensatione hanc infirmitatem pati vel per tres dies molestius mihi foret; quod non pro mercedis remuneratione loquor, sed pro sola quam ingerit molestia (cfr. Dan 3,50) passionis”.
5 O martyr et martyr, qui ridens et gaudens libentissime tolerabat quod omnibus erat acerbissimum et gravissimum intueri!
6 Revera nullum in eo remanserat membrum absque nimio passionis dolore, et calore naturali sensim amisso, ad extrema quotidie propinquabat.
7 Stupebant medici, mirabantur fratres, quomodo spiritus vivere posset in carne sic mortua, cum consumptis carnibus, sola cutis ossibus adhaereret (cfr. Iob 19,20).
108.
1 Enimvero cum videret sibi imminere diem extremum, quod etiam per revelationem divinam ante duobus annis ei fuerit indicatum, vocatis ad se fratribus quos volebat (cfr. Mar 3,13), unicuique, sicut ei desuper dabatur (cfr. Ioa 19,11), velut olim patriarcha Iacob suis filiis benedixit, immo velut alter Moyses ascensurus in montem quem constituit ei Deus (cfr. Deut 32,49), filios Israel benedictionibus ampliavit.
2 Cumque a sinistris ipsius resideret frater Helias, circumsedentibus reliquis filiis, cancellatis manibus dexteram posuit super caput (cfr. Gen 48,14) eius, et exteriorum oculorum lumine privatus et usu:
“Super quem”, inquit, “teneo dexteram meam?”.
“Super fratrem Heliam”, inquiunt.
3 “Et ego sic volo”, ait. “Te”, inquit, “fili, in omnibus et per omnia (cfr. Eph 4,6) benedico, et sicut in manibus tuis fratres meos et filios augmentavit Altissimus, ita et super te et in te omnibus benedico.
4 In caelo et in terra benedicat te rex omnium Deus (cfr. Ps 112,6; Tob 9,9).
5 Benedico te sicut possum et plus quam possum, et quod non possum ego, possit in te qui omnia potest.
6 Recordetur Deus (cfr. Dan 14,37) operis et laboris tui, et in retributione iustorum (cfr. Heb 2,2) sors tua servetur.
7 Omnem benedictionem, quam cupis, invenias, et quod digne postulas impleatur”.
8 “Valete, filii omnes, in timore Dei (cfr. Sir 9,22), et permanete in ipso semper, quoniam futura est super vos tentatio maxima et tribulatio (cfr. Sir 27,6; Ps 21,12) appropinquat.
9 Felices qui in his quae coeperunt perseverabunt (cfr. Mat 10,22), a quibus nonnullos futura scandala separabunt.
10 Ego enim ad Dominum propero, et ad Deum meum, cui devote in spiritu meo servivi (cfr. Ps 29,9; Rom 1,9), iam ire confido”.
11 Erat tunc temporis manens in palatio Assisinati episcopi, et propterea rogavit fratres, ut eum ad locum Sanctae Mariae de Portiuncula citissime transportarent.
12 Volebat enim ibi animam reddere Deo, ubi, sicut dictum est, primo perfecte viam veritatis (cfr. Ps 118,30) agnovit.