119.
1 Gloriosissimus igitur pater Franciscus, vicesimo conversionis suae anno, feliciorem finem felici connectens principio, felicissime caelo spiritum commendavit (cfr. Luc 23,45), ubi gloria et honore coronatus (cfr. Ps 8,6), et locum sortitus in medio lapidum ignitorum (cfr. Ez 28,14), throno Divinitatis assistens, eorum quos reliquit in terris studet efficaciter negotia pertractare.
2 Revera quid illi poterit denegari, in cuius sacrorum stigmatum pressura forma resultat illius, qui coaequalis Patris exsistens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis, splendor gloriae et figura substantiae Dei, purgationem faciens peccatorum (cfr. Heb 1,3)?.
3 Quidni exaudiatur, qui configuratus morti Christi Iesu in societate passionum eius (cfr. Phip 3,10), manuum, pedum atque lateris sacra vulnera repraesentat?.
4 Laetificat certe iam mundum omnem novo gaudio sospitatum, et verae salutis ofert commoda universis.
5 Miraculorum luce clarissima mundum irradiat, et veri sideris fulgore totum illustrat orbem.
6 Lugebat olim mundus eius se fraudatum praesentia, et quadam tenebrarum voragine ad eius occasum (cfr. Ps 49,1) se viderat occupatum.
7 Sed iam, velut in meridie (cfr. Is 16,3), in novae lucis exortu, fulgentioris radiis illustratus, sentit se universam caliginem amisisse.
8 Cessavit iam, benedictus Deus (cfr. Ps 65,20)! omnis querimonia eius, cum quotidie ubique novis exsultationibus in sanctarum virtutum fascibus ex ipso copiosissime cumuletur.
9 Veniunt ab oriente et occidente (cfr. Mat 8,11), veniunt a meridie et septentrione (cfr. Gen 13,3; Ez 48,31), qui eius patrocinio sublevati, haec ita fore comprobent testimonio veritatis (cfr. Ioa 5,33).
10 Ideo utique dum vixit in carne, supernorum amator praecipuus nihil in mundo proprietatis suscepit, ut universitatis bonum plenius et iucundius possideret.
11 Factus est proinde in toto qui noluit esse in parte, et aeternitatem pro tempore commutavit.
12 Ubique omnibus subvenit, ubique omnibus adest, et vere unitatis amator participii detrimenta non novit.
120.
1 Vivens adhuc inter peccatores (cfr. Sap 4,10) universum peragrat et praedicat orbem: regnans iam cum angelis in excelsis (cfr. Ps 148,1) facilius cogitatu volat tamquam nuntius summi Regis et populis omnibus praestat beneficia gloriosa.
2 Tota proinde universitas populorum honorat eum, veneratur eum, glorificat et collaudat.
3 Revera communi bono participantur omnes.
4 Quis enumerare sufficiat quanta, quis dicere valeat qualia per eum ubique Dominus dignatur miracula operari?
5 Quanta nempe in sola Francia Franciscus mirabilia patrat, ubi ad deosculandum et adorandum capitale, quo sanctus Franciscus in infirmitate fuerat usus, Francorum rex et regina et universi magnates accurrunt?
6 Ubi etiam sapientes orbis et litteratissimi viri, quorum copiam super omnem terram (cfr. Ier 1,18) Parisius maximam ex more producit, Franciscum virum idiotam et verae simplicitatis totiusque sinceritatis amicum, humiliter et devotissime venerantur, admirantur et colunt.
7 Et vere Franciscus, qui super omnes cor francum et nobile gessit.
8 Norunt quippe qui magnanimitatem eius experti sunt, quam liber, quam liberalis in omnibus fuit, quam securus et impavidus in omnibus exstitit, quanta virtute, quanto fervore animi cuncta saecularia conculcavit.
9 Verum quid de aliis mundi partibus loquar, in quibus per semicinctia sua morbi discedunt, fugiunt aegritudines, et ad solam nominis eius invocationem utriusque sexus frequentia multa suis a cladibus liberatur?
121.
1 Ad eius quoque tumbam assidue nova miracula fiunt, et multiplicatis intercessionibus, eo in loco animarum et corporum gloriosa beneficia impetrantur.
2 Caecis restituitur visus, surdis reparatur auditus, claudis redditur gressus, mutus loquitur, salit podagricus, leprosus mundatur (cfr. Mat 11,5), turgens subtiliatur, et diversa variaque infirmitatum gravamina patientes desideratam obtinent sanitatem, ut mortuum corpus viva corpora sanet, sicut vivens mortuas animas suscitabat.
3 Audit et intelligit haec Romanus Pontifex, pontificum omnium sumus, christianorum dux, dominus orbis, pastor Ecclesiae, christus Domini (cfr. 1Re 24,11), vicarius Christi.
4 Gaudet et exsultat, tripudiat et laetatur, cum temporibus suis novis mysteriis sed antiquis mirabilibus Ecclesiam Dei videat innovari, et hoc in filio suo, quem sacro portavit in utero, fovit in gremio, lactavit verbo et educavit cibo salutis.
5 Audiunt et caeteri custodes Ecclesiae, pastores gregis, fidei defensores, amici sponsi (cfr. Ioa 3,29), collaterales eius, mundi cardines, venerabiles cardinales.
6 Congratulantur Ecclesiae, congaudent papae, glorificant Salvatorem, qui summa et ineffabili sapientia, summa et incomprehensibili gratia, summa et inaestimabili bonitate, stulta et ignobilia mundi elegit (cfr. 1Cor 1,27.28), ut sic ad se fortia trahat (cfr. Ioa 12,32).
7 Audit et applaudit totalitas orbis, et universa monarchia, catholicae fidei parens, superabundat gaudio, et sancta consolatione (cfr. 2Cor 7,4) perfunditur.
122.
1 Sed fit subita conversio rerum, et nova interim causa emergit in mundo.
2 Turbatur protinus pacis iucundum, et exardescente invidiae face, domestico et intestino bello Ecclesia laceratur.
3 Romani, seditiosum hominum genus et ferox, in vicinos ex more desaeviunt, et temerarii ad sancta manus extendunt (cfr. 1Mac 14,31).
4 Studet egregius Papa Gregorius exortam compescere malitiam, saevitiam reprimere, impetum temperare, et velut munitissima turris Christi tuetur Ecclesiam.
5 Multa pericula ingruunt, exitia multa crebrescunt, et adversus Deum reliquo in orbe peccatorum cervix (cfr. Ps 128,4) erigitur.
6 Quid enim? Experientissime futura dimetiens, praesentia ponderans, seditiosis reliquit Urbem, ut orbem a seditionibus liberet et defendat.
7 Venit proinde ad civitatem Reatinam, ubi honorifice suscipitur sicut decet; inde progrediens Spoletum ab omnibus magna cum reverentia honoratur.
8 Ubi paucis diebus commorans, causa Ecclesiae informata, comitantibus ipsum venerabilibus cardinalibus, ad Christi famulas, mundo mortuas et sepultas, benignus advenit.
9 Quarum conversatio sancta, paupertas altissima (cfr. 2Cor 8,2) et institutio gloriosa ipsum cum reliquis movet ad lacrimas, ad contemptum provocat saeculi, ad celibem vitam accendit.
10 O amabilis omnium gratiarum nutrix humilitas!
11 Princeps orbis terrarum, successor principis apostolorum visitat pauperculas mulieres, accedit ad abiectas et humiles carceratas, et licet digna iusto indicio (cfr. Deut 16,18), insueta exemplo tamen humilitas haec et multis retroactis saeculis inexperta!
123.
1 Properat iam, properat Assisium, ubi sibi gloriosum depositum conservatur, ut in eo passio universa et tribulatio ingruens exturbetur.
2 Ad eius ingressum tota iubilat regio, civitas exsultatione repletur (cfr. Ps 125,2), populorum turba magna gaudia celebrat, et luminosa dies novis luminaribus inclarescit.
3 In eius occursum (cfr. 4Re 4,26) omnis homo procedit, et solemnes excubiae ab omnibus exsolvuntur.
4 Egreditur obviam ei pauperum fratrum pia societas, et unusquisque christo Domini (cfr. 1Re 24,11) dulcia cantica promit.
5 Applicat ad locum Christi vicarius, et in primo descensu sepulcrum sancti Francisci reverenter alacriterque salutat.
6 Ingeminat suspiria, pectus tundit, lacrimas fundit, et uberiore devotione reverendum caput inclinat.
7 Fit interea de sancti canonizatione solemnis collatio, et super huiusmodi negotio egregia cardinalium concio saepius convocatur.
8 Concurrunt undique multi, qui per sanctum Dei fuerant a suis cladibus liberati, et miraculorum maxima multitudo hinc inde coruscat: approbantur, verificantur, audiuntur, recipiuntur.
9 Urget interim officiosa necessitas, nova imminet causa, Perusium it papa beatus, ut superabundanti et singulari gratia (cfr. Rom 5,20) pro summo negotio iterum Assisium revertatur.
10 Convenitur denique Perusii rursum, et super hanc causam in camera domini papae venerabilium cardinalium celebratur sacer conventus.
11 Concordant pariter, et dicunt idipsum omnes; miracula legunt et plurimum venerantur, summisque praeconiis vitam beati patris et conversationem extollunt.
124.
1 “Non indiget”, inquiunt, “miraculorum attestatione sanctissimi vita sanctissima, quam oculis nostris vidimus, manibus contrectavimus (cfr. 1Ioa 1,1), magistra veritate probavimus”.
2 Tripudiant universi, laetantur, lacrimantur, et quidem in lacrimis illis benedictio (cfr. Heb 12,17) multa.
3 Iam iamque diem constituunt benedictum, in quo totum mundum gaudio repleant salutari.
4 Adest quoque dies solemnis, ‘toto venerabilis aevo’, non solum terras sed et caelicas officinas sublimiores tripudio spargens.
5 Convocantur episcopi, abbates adveniunt, de remotissimis partibus praelati Ecclesiae adsunt; regalis se offert praesentia, comitum et procerum advenit nobilis multitudo.
6 Comitantur deinde universi dominum omnis orbis, et cum ipsi Assisii civitatem felici pompa ingrediuntur.
7 Venitur ad locum tam solemni occursui praeparatum, et beato papae gloriosorum cardinalium, episcoporum et abbatum conglomeratur frequentia tota.
8 Ibi sacerdotum et clericorum concursus eximius, ibi religiosorum felix et sacer conventus, ibi sacri velaminis verecundior habitus, ibi omnium populorum maxima turba, et utriusque sexus (cfr. Iud 16,27) pene innumerabilis multitudo (cfr. 2Par 4,18).
9 Accurritur undique, ac desiderantissime omnis aetas tanto se conventui repraesentat. Parvus et magnus ibi sunt, servus et liber a domino suo (cfr. Iob 3,19).
125.
1 Adstat pontifex summus, Christi Ecclesiae sponsus, tantorum filiorum varietate circumdatus (cfr. Ps 44,10), et corona gloriae in capite suo (cfr. Is 62,3; Apoc 14,14) signo sanctitatis expressa (cfr. Sir 45,14).
2 Adstat pontificalibus infulis decoratus, et vestibus sanctitatis (cfr. Ex 40,13) indutus, in ligatura auri et opere lapidarii sculpitilis (cfr. Sir 45,13).
3 Adstat christus Domini (cfr. 1Re 24,11) in magnificentia gloriae deauratus (cfr. Is 4,2; Ps 44,10), et vernantibus figuratisque gemmis (cfr. Sir 45,13) coopertus, omnes sollicitat ad videntum.
4 Circumdant eum cardinales et episcopi, splendidioribus ornati monilibus (cfr. Is 61,10) et niveis fulgoribus candidati, supercaelestium pulchritudinem imaginem praeferunt, et glorificatorum gaudium repraesentant.
5 Exspectat universus populus (cfr. 1Re 12,19) vocem gaudii, vocem laetitiae, (cfr. Ier 25,10) vocem novam, vocem omni dulcedine plenam, vocem laudis (cfr. Ps 25,7), vocem perpetuae benedictionis.
6 Praedicat primitus populo universo (cfr. Heb 9,19) papa Gregorius, et affectu mellifluo, voce sonora, nuntiat praeconia Dei.
7 Sanctum quoque patrem Franciscum nobilissimo sermone collaudat, et conversationis eius recolens et annuntians puritatem, totus lacrimis madidatur.
8 Sermo eius tale sumit exordium: “Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis, et quasi sol refulgens, sic iste effulsit in templo Dei (Sir 50,6-7)”.
9 Completur itaque sermo fidelis et omni acceptione dignus, (cfr. 1Tim 1,15) et unus ex subdiaconibus domini papae, nomine Octavianus, miracula sancti coram omnibus voce altissima legit.
10 Dominus Raynerius, diaconus cardinalis, perspicaci pollens ingenio, pietate ac moribus clarus, ea sacris loquelis lacrimis perfusus edisserit.
11 Tripudiat pastor Ecclesiae, ac de intimis visceribus longa suspiria trahens et salutares singultus ingeminans, lacrimarum rivulos educit.
12 Caeteri quoque praelati Ecclesiae lacrimarum profluvia spargunt et sacri ornatus eorum exuberantia irrorantur.
13 Plorat denique populus (cfr. 1Re 11,5) cunctus, et desiderabili exspectatione suspensus, vehementius fatigatur.
126.
1 Clamat proinde voce altisona papa beatus, et protensis ad caelum (cfr. 2Mac 3,20) manibus inquit: “Ad laudem et gloriam omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, et gloriosae Virginis Mariae, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et ad honorem gloriosae Ecclesiae Romanae, beatissimum patrem Franciscum, quem Dominus glorificavit in caelis, venerantes in terris, de consilio fratrum nostrorum et aliorum praelatorum, in catalogo sanctorum decernimus adnotandum, et festum eius die obitus sui celebrari”.
2 Ad hanc quoque vocem coeperunt reverendi cardinales cum domino papa “Te Deum laudamus” alta voce cantare.
3 Attollitur proinde clamor populorum multorum (cfr. Is 17,12), laudantium Deum (cfr. Luc 2,13), et immensas resonat terra voces, repletur iubilationibus aer, et tellus lacrimis madidatur.
4 Cantantur cantica nova (cfr. Ps 32,3), et in melodia spiritus iubilant servi Dei (cfr. Iob 38,7).
5 Audiuntur ibi organa melliflua, et carmina spiritualia modulatis vocibus decantantur.
6 Ibi suavissimus odor (cfr. Ex 29,18) respirat, et iucundior melodia omnium movens affectus resultat ibidem; emicat illa dies et splendidioribus radiis coloratur.
7 Ibi olivarum virentes rami et reliquarum arborum (cfr. Mat 21,8) comae recentes; ibi festivus ornatus, lucidius incandescens cunctos exornat, et pacis benedictio convenientium laetificat mentes.
8 Descendit denique de solio excelso (cfr. Is 6,1) felix papa Gregorius, et per inferiores gradus ad offerenda vota et sacrificia (cfr. Num 29,39) sanctuarium intrat (cfr. Ps 72,17), tumbamque continentem sacrum et Deo dicatum corpus felicibus labiis osculatur.
9 Offert et multiplicat preces (cfr. Iob 40,22; Is 1,15), celebratque mysteria sacra.
10 Stat circa illum corona fratrum (cfr. Sir 50,3) laudans, adorans et benedicens omnipotentem Deum (cfr. Luc 24,52.53; 2Mac 3,22), qui fecit magna in omni terra (cfr. Sir 50,24).
11 Amplificat universus populus laudes Dei (cfr. Mat 27,25; Luc 18,43), et in honore Trinitatis excelsae sancto Francisco persolvunt sacrarum munera gratiarum. Amen.
12 Facta sunt autem haec in civitate Assisii, secundo anno pontificatus domini papae Gregorii Noni, septimo decimo die kalendarum mensis augusti.