146
1 Licet autem cum omnibus hominibus pacem habere (cfr. Rom 12,18) filios vellet atque universis parvulos se praebere, clericis tamen maxime humiles verbo esse docuit, ac monstravit exemplo.
2 Dicebat enim: “In adiutorium (cfr. Ps 69,2; Dan 10,13) clericorum missi sumus ad animarum salutem (cfr. 1Pet 1,9), ut quod in illis minus invenitur suppleatur a nobis.
3 Recipiet unusquisque mercedem non secundum auctoritatem, sed secundum laborem (cfr. 1Cor 3,8).
4 Scitote”, inquit, “fratres, animarum fructum (cfr. Sap 3,13) Deo gratissimum esse, meliusque illum consequi posse pace, quam discordia clericorum.
5 Quod si ipsi salutem impediunt populorum, Dei est ultio et ipse retribuet eis in tempore (cfr. Deut 32,35).
6 Ideo estote subiecti (cfr. 1Pet 2,13) praelatis, ne quantum ex vobis est (cfr. Rom 18,18), zelus aliquis surgat.
7 Si filii pacis fueritis (cfr. Luc 10,6), clerum et populum Domino lucrabimini, quod acceptabilius iudicat Dominus (cfr. 1Pet 2,5), quam populum solum, clero scandalizato, lucrari.
8 Tegite”, inquit, “eorum casus, multiplices supplete defectus, et cum haec feceritis (cfr. Luc 17,10), humiliores estote”.