153
1 Per obedientiam itaque raro praecipiendum censuit, nec primo fulminandum iaculum, quod esse deberet extremum.
2 “Ad ensem”, inquit, “non cito manus mittenda est”.
3 Eum vero qui praecepto obedientiae obedire non festinaret, nec Deum timere, nec hominem revereri (cfr. Luc 18,4).
4 Nil verius istis. Nam quid in temerario praeceptore auctoritas imperandi nisi gladius in manu furiosi? Quid vero desperatius religioso obedientiam contemnente?