41
1 Tempore quo sanctus pater iacebat infirmus in palatio episcopi Reatini, canonicus quidam nomine Gedeon, lubricus et mundanus, infirmitate correptus et doloribus undique circumspetus, lectulo decubabat.
2 Qui faciens se deferri ante sanctum Franciscum, rogat cum lacrimis, ut ab eo crucis signaculo consignetur.
3 Ad quem sanctus: “Cum vixeris olim secundum desideria carnis (cfr. Gal 5,16), non veritus iudicia Dei (cfr. Sir 17,24), quomodo te cruce signabo?”.
4 Et intulit: “Ego te”, ait, “signo in nomine Christi (cfr. Act 4,10); tu tamen scito te graviora passurum, si ad vomitum (cfr. Prov 26,11) redieris liberatus”.
5 Et subdidit: “Propter peccatum ingratitudinis semper peiora prioribus (cfr. Mat 12,45) inferuntur”.
6 Signo itaque crucis in eum facto, statim qui contractus iacuerat, surrexit sanus et in laudem prorumpens: “Ego”, ait, “sum liberatus”.
7 Insonuerunt autem ossa renum eius, audientibus multis, veluti cum manu ligna sicca franguntur.
8 Paucis autem interlapsis temporibus, Dei oblitus (Iudc 3,7), corpus impudicitiae reddit.
9 Qui cum sero quodam coenaret in domo alterius concanonici sui, nocteque illa dormiret ibidem, subito super omnes corruit tectum domus.
10 Caeteris autem evadentibus mortem, solus miser interceptus atque interemptus est.
11 Nec mirum, si, ut sanctus dixit, secuta sunt peiora prioribus (cfr. Mat 12,45), cum de accepta venia gratum esse oporteat, et duplo displiceat facinus iteratum.