164
1 Plangendos tamen dixit praedicatores, qui vendunt saepe quod faciunt, obolo vanae laudis.
2 Talium vero tumoribus tali quandoque medebatur antidoto: “Cur de conversis hominibus gloriamini, quos fratres mei simplices suis orationibus convertere?”.
3 Illud denique verbum: Donec peperit sterilis plurimos (cfr. 1Re 2,5), taliter exponebat: “Sterilis”, inquit, “est frater meus pauperculus, qui generandi in Ecclesia filios non habet officium.
4 Hic pariet in iudicio plurimos, quia quos nunc privatis orationibus convertit, suae gloriae tunc iudex adscribet.
5 Quae multos habet filios, infirmabitur (1Re 2,5), quia praedicator, qui multis velut sua virtute genitis gaudet, cognoscet tunc nihil proprii habuisse in eis”.
6 Illos autem, qui se magis rhetores quam praedicatores laudari cupiunt, ornatu non affectu loquentes, non multum amabat.
7 Eos vero dicebat male dividere, qui praedicationi totum, devotioni nihil impendunt.
8 Laudabat revera praedicatorem, sed eum qui pro tempore sibi saperet sibique gustaret.