54.
1 Exinde beatus Franciscus circuiens civitates (cfr. Mat 9,35) et castra coepit ubique amplius et perfectius praedicare, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis sed in doctrina et virtute Spiritus (cfr. 1Cor 2,4) Sancti, annuntians fiducialiter regnum Dei.
2 Erat enim veridicus praedicator ex auctoritate apostolica roboratus, nullis utens adulationibus verborumque respuens blandimenta quia quod verbo aliis suadebat hoc primo sibi suaserat opere ut veritatem fidentissime loqueretur.
3 Mirabantur sermonum eius virtutem ac veritatem quam non homo docuerat etiam litterati et docti plurimique, ipsum videre et audire velut hominem alterius saeculi festinabant.
4 Coeperunt proinde multi de populo, nobiles et ignobiles, clerici et laici, divina inspiratione afflati, beati Francisci vestigiis adhaerere, abiectisque saecularibus curis et pompis sub ipsius vivere disciplina.
55.
1 Conversabatur autem adhuc felix pater cum filiis in quodam loco iuxta Assisium qui dicitur Rivus Tortus, ubi erat quoddam tugurium ab omnibus derelictum.
2 Qui locus ita erat arctus quod ibi sedere vel quiescere vix valebant.
3 Ibi etiam saepissime pane carentes solas rapas edebant quas hinc inde in angustia mendicabant.
4 Scribebat vir Dei nomina fratrum super trabes illius tugurii, ut quilibet volens quiescere vel orare cognosceret locum suum, et ne in angustia loci modicitate rumor insolens mentis silentium perturbaret.
5 Quadam autem die, existentibus fratribus in dicto loco, accidit ut quidam rusticus cum suo asino veniret illuc volens in ipso tugurio cum asino hospitari, et ne repelleretur a fratribus, ingrediens cum asino dixit ad asinum suum: “Intra, intra, quia bene faciemus huic loco”.
6 Quod sanctus pater audiens et verbum ac intentionem rustici cognoscens motus est animo super eum, maxime quia ille tumultum magnum fecerat cum suo asino, inquietans omnes fratres qui tunc silentio et orationi vacabant.
7 Dixit ergo vir Dei ad fratres: “Scio, fratres, quod non vocavit nos Deus ad praeparandum hospitium asino et ad habendas hominum frequentationes, sed, ut hominibus quandoque viam salutis praedicantes et salutaria consilia exhibentes, orationibus et gratiarum actionibus principaliter insistere debeamus”.
8 Reliquerunt igitur dictum tugurium ad usum pauperum leprosorum, transferentes se ad Sanctam Mariam de Portiuncula iuxta quam in una domuncula fuerant aliquando commorati priusquam ipsam ecclesiam obtinerent.
56.
1 Postmodum vero ab abbate Sancti Benedicti de monte Subasio prope Assisium beatus Franciscus, voluntate et inspiratione Dei praevia, eam humiliter acquisivit.
2 Quam ipse sanctus notabiliter et affectuose recommendavit generali ministro et omnibus fratribus, tanquam locum prae cunctis locis et ecclesiis huius saeculi dilectum a Virgine gloriosa.
3 Ad ipsius autem loci commendationem et affectum multum fecit quaedam visio quam quidam frater vidit adhuc existens in saeculo, quem beatus Franciscus singulari dilexit affectu quamdiu fuit cum ipso, familiaritatem praecipuam ostendendo eidem.
4 Ille ergo cupiens servire Deo, sicut postea in religione fideliter servivit, videbat in visione omnes homines huius saeculi esse caecos et stare genibus flexis in circuitu Sanctae Mariae de Portiuncula iunctisque manibus et in caelum cum facie elevatis, voce magna et lacrimabili Dominum precabantur ut omnes illuminare misericorditer dignaretur.
5 Quibus sic orantibus videbatur quod splendor magnus exiret de caelo et descendens super eos illuminabat omnes lumine salutari.
6 Evigilans autem ille proposuit firmius Deo servire, et parum post saeculo nequam cum pompis suis penitus derelicto, intravit religionem ubi permansit in Dei servitio humiliter et devote.