177
1 Illos autem infirmos maiores fovebat clementia, patientia supportabat, quos velut fluctuantes parvulos (cfr. Eph 4,14), tentationibus agitatos et spiritu deficentes (cfr. Ps 76,4) sciebat.
2 Unde asperas correctiones evitans, ubi non videret periculum, parcebat virgae (cfr. 1Mac 13,5), ut parceret animae (cfr. Prov 13,24).
3 Delinquendi materiam praevenire, nec sinere labi eum qui difficulter erigeretur elisus (cfr. Ps 144,14), praelati, qui pater est non tyrannus, proprium esse dicebat.
4 Vae miseranda nostri vecordia temporis!
5 Labiles non solum non erigimus vel continemus, sed nonnumquam impellimus ad cadendum.
6 Nihilo reputamus pastori illi summo unam oviculam detractare pro qua validum in cruce clamorem cum lacrimis obtulit (cfr. Heb 5,7).
7 Aliter tu, sancte pater, errantes malens emendare quam perdere.
8 Scimus tamen morbos propriae voluntatis in quibusdam altius radicatos, eisque opus esse cauterio, non unguento.
9 Liquet enim plurimis esse salubrius ferrea virga confringi (cfr. Ps 2,9) quam manibus deliniri.
10 Sed oleum et vinum (cfr. Luc 10,34), virga et baculus (cfr. Ps 22,4), zelus et pietas, ustio et unctio, carcer et gremium, omnia tempus habent (cfr. Qo 3,1).
11 Universa haec Deus ultionum (cfr. Ps 93,1) et Pater misericordiarum (cfr. 2Cor 1,3) requirit, misericordiam tamen plus quam sacrificium volens (cfr. Mat 9,23).