191
1 Assiduum votum vigilque studium semper in eo fuit custodire inter filios vinculum unitatis (c fr. Eph 4,3), ut quos idem spiritus traxerat (cfr. Iob 34,14), idemque genuerat pater (cfr. Prov 23,22), unius matris gremio pacifice foverentur.
2 Uniri volebat maiores minoribus, germano affectu coniungi sapientes simplicibus, longinquos longinquis amoris glutino copulari.
3 Moralem parabolam semel proposuit, instructionem non modicam continentem: “Ecce”, ait, “fiat omnium religiosorum qui in Ecclesia sunt, unum capitulum generale!
4 Quoniam igitur adsunt litterati et qui sine litteris sunt (cfr. Act 4,13), scientes et qui sine scientia Deo placere (cfr. Heb 11,6) sciunt, uni sapientum unique simplicium sermo indicitur.
5 Deliberat sapiens, nam sapiens est, et cogitat intra se (cfr. Mat 16,7): “Non est hic ostentandae scientiae locus, ubi sunt perfecti scientia, nec me inter subtilissimos dicentem subtilia reddere decet curiositate notabilem.
6 Simpliciter loqui forsitan fructuosius erit”.
7 Illucet statuta dies (cfr. Est 10,11), congregantur in unum congregationes sanctorum (cfr. Est 8,11; Ps 110,1), sitiunt audire sermonem.
8 Procedit sapiens sacco vestitus (cfr. Ion 3,5) et cinere adspersus caput (cfr. Lam 2,10), et mirantibus cunctis, facto plus praedicans, abbreviat verba (cfr. Rom 9,28):
9 “Magna”, inquit, “promisimus, maiora promissa sunt, servemus haec, suspiremus ad illa. Voluptas brevis, poena perpetua, modica passio, gloria infinita. Multorum vocatio, paucorum electio, omnium retributio”.
10 Erumpunt in lacrimas (cfr. Gen 43,30) auditorum corda compuncta (cfr. Ps108,17), vereque sapientem venerantur ut sanctum.
11 “Haeccine”, ait simplex in corde suo (cfr. Ps 13,1): “Totum mihi praeripuit sapiens, quidquid facere vel dicere statui. Sed novi quid faciam (cfr. Luc 16,4).
12 Scio quosdam versus de psalmis; geram ego sapientis morem, postquam ille simplicis morem gessit”.
13 Advenit crastina sessio, surgit simplex, psalmum proponit in themate.
14 Divino igitur afflatus Spiritu, tam ferventer, subtiliter, dulciter ex inspirato Dei dono perorat, ut omnes repleti stupore (cfr. Act 3,10) vere dicant: Cum simplicibus sermocinatio eius (cfr. Prov 3,32)”.
192
1 Hanc moralem parabolam, quam sic proponebat, sic exponebat vir Dei (cfr. 3Re 13,1):
2 “Religio”, inquit, “nostra coetus praegrandis est, et quasi synodus generalis, quae ex omni parte mundi sub una forma vivendi convenit.
3 In hac sapientes quae simplicium sunt ad suum commodum trahunt, cum vident idiotas igneo vigore caelestia quaerere, et indoctos per hominem (cfr. Ps 93,10), per Spiritum spiritualia sapere (cfr. Act 11,28; Mat 16,23).
4 In hac etiam simplices quae ad sapientes pertinent in suum fructum convertunt, cum ad eadem secum humiliatos vident praeclaros viros, qui possent ubique in saeculo vivere gloriosi (cfr. Sir 44,1.2).
5 Hinc, ait, “relucet beatae huius familiae pulchritudo, cuius multiformis ornatus patrifamilias non modicum placet”.