45
1 Mos erat sancto Francisco integrum diem solitaria in cella transigere, nec ad fratres reverti, nisi sumendi cibi necessitas perurgeret.
2 Non tamen signatis horis coenaturus exibat, quoniam edacior contemplationis fames totum sibi frequentius vindicabat.
3 Contigit autem quandoque ad locum de Graecio duos fratres, Deo dignam conversationem habentes (cfr. 1Pet 2,12), a remotis venire.
4 Veniendi autem ratio tota videre sanctum, et benedictionem eius diu optatam recipere.
5 Venientes igitur et non invenientes (cfr. Luc 2,45), quoniam de publico iam ad cellam redierat, contristati sunt miro modo;
6 et quoniam exitus dubius longam dictabat moram, suis meritis hoc adscribentes, desolati recedunt.
7 Prosequentibus autem illos sociis beati Francisci et consolantibus desolatos, cum iam a loco quasi iactu lapidis (cfr. Luc 22,41) abscessissent, repente post eos sanctus inclamat, dixitque uni de sociis:
8 “Dic fratribus meis, qui huc venerunt, quod respiciant ad me”.
9 Cumque dicti fratres verterent facies ad illum, crucis eos signo signavit et affectuosissime benedixit.
10 At illi tanto laetiores effecti, quanto et propositum et miraculum utilius consecuti, reversi sunt laudantes et benedicentes Dominum (cfr. Luc 24,35).