118
1 Vice quadam cum frater unus tentatus solus sederet cum sancto, dixit ei: “Ora pro me (cfr. 3Re 13,6; 1The 5,25), benigne pater, credo equidem, quod de meis tentationibus (cfr. Luc 22,28) continuo liberabor, si pro me fueris dignatus orare.
2 Nempe supra vires affligor, et scio quod te ipsum non lateat”.
3 Dixit ei sanctus Franciscus: “Crede mihi (cfr. Ioa 4,21), fili, quoniam magis propterea servum Dei (cfr. Act 16,17) te credo, et quo magis tentatum, magis a me dilectum te noveris”.
4 Et subiunxit: “Vero dico tibi, nullus se Dei servum (cfr. Act 16,17) reputare debet, quousque per tentationes et tribulationes transierit (cfr. Iudt 8,23).
5 Anulus”, inquit, “quodammodo est victa tentatio, quo Dominus sibi desponsat animam servi sui (cfr. Ps 85,4).
6 Plures sibi de annosis meritis blandiuntur, et nulla sustinuisse tentamenta laetantur.
7 Sed quoniam ante congressum solus eos terror elideret, sciant spiritus sui debilitatem consideratam a Domino.
8 Vix enim obiciuntur certamina fortia, nisi ubi fuerit virtus perfecta”.