Caput LXXXIV - Qualiter verberaverunt eum daemones, et quod fugiendae sunt curiae.
119
1 Non solum tentationibus vir iste impetebatur a Satana (cfr. Luc 22,31), verum manu ad manum confligebat cum ipso.
2 Rogatus quandoque a domino Leone cardinali Sanctae Crucis, ut secum in Urbe paululum moraretur, turrem quamdam remotam elegit, quae per novem testudines concamerata quasi mansiunculas eremiticas praeferebat.
3 Prima igitur nocte cum post orationem Deo fusam (cfr. 2Par 6,19) vellet quiescere, veniunt daemones et hostiles agones immovent sancto Dei (cfr. Luc 4,34).
4 Quem diutissime ac durissime verberantes, ad ultimum quasi seminecem reliquerunt (cfr. Luc 10,30).
5 Illis discedentibus, reparato tandem anhelitu, vocat sanctus socium suum sub alia testudine dormientem, et venienti ait: “Frater, volo quod maneas iuxta me, quia solus esse formido.
6 Verberaverunt enim me daemones paulo ante”.
7 Tremebat autem sanctus et quatiebatur in membris, quasi qui febrem durissimam pateretur.
120
1 Totam ergo noctem insomnem ducentibus, dixit sanctus Franciscus ad socium suum: “Daemones sunt castaldi Domini nostri, quos destinat ipse ad puniendos excessus.
2 Signum autem amplioris est gratiae, nihil in servo suo impune relinquere, dum vivit in mundo.
3 Ego vero offensam non recolo, quam per misericordiam Dei (cfr. Rom 12,1) satisfactione non laverim;
4 sua quippe paterna dignatione semper sic mecum egit, ut placentia et displicentia sibi oranti et meditanti ostenderet.
5 Sed potest esse quod ideo castaldos suos in me permisit irrumpere, quia non bonam speciem aliis praefert mansio mea in curia magnatorum.
6 Fratres mei, qui in locis pauperculis commorantur, audientes me cum cardinalibus esse, suspicabantur forsitan abundare deliciis (cfr. Luc 7,25).
7 Ideo, frater, melius iudico eum qui ponitur in exemplum (cfr. Iob 17,6), fugere curias, et penurias sustinentes (cfr. Prov 28,27) fortes efficere similia sustinendo”.
8 Veniunt ergo mane (cfr. Mar 16,2), et recitatis omnibus, valefaciunt cardinali.
9 Noverint haec palatini, et sciant abortivos se esse, tractos ex utero matris suae (cfr. Luc 1,15).
10 Non obedientiam damno, sed ambitionem, sed otium, sed delicias reprehendo;
11 denique et obedientiis cunctis Franciscum omnino propono.
12 Sustineatur tamen quidquid displicet Deo, quoniam placet hominibus (cfr. Qo 5,3; Ps 52,3).